Chapter 4

(1) Cōnflīxerat apud Rhodanum cum P. Cornēliō Scīpiōne cōnsule eumque pepulerat. Cum hōc eōdem Clastidī apud Padum dēcernit sauciumque inde ac fugātum dīmittit.

(2) Tertiō īdem Scīpiō cum collēgā Tiberiō Longō apud Trebiam adversus eum vēnit. Cum hīs manum cōnseruit, utrōsque prōflīgāvit. Inde per Ligurēs Appennīnum trānsiit, petēns Etrūriam.

(3) Hōc itinere adeō gravī morbō adficitur oculōrum, ut posteā numquam dextrō aequē bene ūsus sit. Quā valētūdine cum etiam tum premerētur lectīcāque ferrētur, C. Flāminium cōnsulem apud Trasumēnum cum exercitū īnsidiīs circumventum occīdit, neque multō post C. Centēnium praetōrem cum dēlēctā manū saltūs occupantem. Hinc in Āpuliam pervēnit.

(4) Ibi obviam eī vēnērunt duo cōnsulēs, C. Terentius et L. Aemilius. Utrīusque exercitūs ūnō proeliō fugāvit, Paulum cōnsulem occīdit et aliquot praetereā cōnsulārēs, in hīs Cn. Servīlium Geminum, quī superiōre annō fuerat cōnsul.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mulligan, Bret. Nepos: Life of Hannibal. Dickinson College Commentaries (2013). http://dcc.dickinson.edu/nepos-hannibal/chapter-4