Chapter 4.20

<Hymnus dē illā>

Vidētur opportūnum huic historiae etiam hymnum virginitātis īnserere, quem ante annōs plūrimōs in laudem ac praecōnium eiusdem rēgīnae ac spōnsae Chrīstī (et ideō vērāciter rēgīnae quia spōnsae Chrīstī) elegiacō metrō composuimus, et imitārī mōrem sacrae scrīptūrae, cuius historiae carmina plūrima indita—et haec metrō ac versibus cōnstat esse composita.

Alma Deus trīnitās, quae saecula cūncta gubernās,

adnue iam coeptīs, alma Deus trīnitās.

Bella Marō resonet; nōs pācis dōna canāmus,

mūnera nōs Chrīstī, bella Marō resonet.

Carmina casta mihi, fēdae nōn raptus Helēnae; 5

luxus erit lūbricīs, carmina casta mihi.

Dōna superna loquar, miserae nōn proelia Troiae;

terra quibus gaudet, dōna superna loquar.

Ēn Deus altus adit venerandae virginis alvum,

līberet ut hominēs, ēn Deus altus adit. 10

Fēmina virgo parit mundī dēvōta parentem,

porta Marīa Deī, fēmina virgo parit.

Gaudet amīca cohors dē virgine mātre Tonantis;

virginitāte micāns gaudet amīca cohors.

Huius honor genuit castō dē germine plūrēs, 15

virgineōs flōrēs huius honor genuit.

Ignibus usta ferīs virgō nōn cessit Agathē,

Eulalia et perfert ignibus usta ferīs.

Kasta ferās superat mentis prō culmine Tecla,

Eufemia sacrās kasta ferās superat. 20

Laeta ridet gladiōs ferrō rōbustior Agnēs,

Caecilia īnfēstōs laeta ridet gladiōs.

Multus in orbe viget per sōbria corda triumphus,

sōbrietātis amor multus in orbe viget.

Nostra quoque ēgregia iam tempora virgo beāvit; 25

Aedilthryda nitet nostra quoque ēgregia.

Orta patre eximiō, rēgālī et stemmate clārā,

nōbilior Dominō est, orta patre eximiō.

Percipit inde decus rēgīnae, et scēptra sub astrīs;

plūs super astra manēns percipit inde decus. 30

Quid petis, alma, virum, spōnsō iam dēdita summō?

spōnsus adest Chrīstus; quid petis, alma, virum?

Rēgis ut aethereī mātrem iam, crēdo, sequāris,

tū quoque sīs māter rēgis ut aethereī.

Spōnsa dicāta Deō bis sex rēgnāverat annīs, 35

inque monastēriō est spōnsa dicāta Deō.

Tōta sacrāta polō celsīs ubi flōruit āctīs

reddidit atque animam tōta sacrāta polō.

Virginis alma carō est tumulāta bis octo Novembrēs,

nec putet in tumulō virginis alma carō. 40

Xristē, tuī est operis quia vestis et ipsa sepulchrō

inviolāta nitet: Xristē, tuī est operis.

Ydros et āter abit sacrae prō vestis honōre;

morbī diffugiunt, ydros et āter abit.

Zēlus in hoste furit, quondam quī vīcerat Ēvam; 45

virgo triumphat ovāns, zēlus in hoste furit.

Aspice, nūpta Deō, quae sit tibi glōria terrīs;

quae maneat caelīs aspice, nūpta Deō.

Mūnera laeta capis, fēstīvīs fulgida taedīs;

ecce venit spōnsus, mūnera laeta capis. 50

Et nova dulcisonō modulāris carmina plēctrō,

spōnsā hymnō exultās et nova dulcisonō.

Nūllus ab altithronī comitātū sēgregat Agnī,

quam affectū tulerat nūllus ab altithrōnī.

Horizontal Tabs

article Nav