Chapter 4.9

<Quae sint ostēnsa caelitus signa, cum et ipsa māter congregātiōnis illīus ē mundō trānsierit>

[1] Cum autem et ipsa māter pia Deō dēvōtae congregātiōnis Aedilburga esset rapienda dē mundō, appāruit vīsiō mīranda cuidam dē sorōribus, cui nōmen erat Torctgyd, quae multīs iam annīs in eōdem monastēriō commorāta et ipsa semper in omnī humilitāte ac sincēritāte Deō servīre satagēbat, et adiūtrīx disciplīnae rēgulāris eīdem mātrī existere minōrēs docendō vel castīgandō cūrābat. [2] Cuius ut virtūs, iuxtā apostolum, in īnfirmitāte perficerētur, tācta est repente gravissimō corporis morbō, et per annōs novem piā redemtōris nostrī prōvīsiōne multum fatīgāta, vidēlicet ut, quicquid in eā vitiī sordidantis inter virtūtēs per ignōrantiam vel incūriam resēdisset, tōtum hoc camīnus diūtinae trībulātiōnis excoqueret. [3] Haec ergō quādam nocte incipiente crepusculō, ēgressa dē cubiculō quō manēbat, vīdit manifēstē quasi corpus hominis, quod esset sōle clārius, sindone involūtum in sublīme ferrī, ēlātum vidēlicet dē domō in quā sorōrēs pausāre solēbant. [4] Cumque dīligentius intuērētur, quō trahente levārētur sūrsum haec quam contemplābātur speciēs corporis glōriōsī, vīdit quasi fūnibus aurō clāriōribus in supernā tollerētur, dōnec caelīs patentibus intrōducta amplius ab illā vidērī nōn potuit. [5] Nec dubium remānsit cōgitantī dē vīsiōne, quīn aliquis dē illā congregātiōne citius esset moritūrus, cuius anima per bona quae fēcisset opera quasi per fūnēs aureōs levanda esset ad caelōs; quod rē vērā ita contigit. [6] Nam nōn multīs interpositīs diēbus, Deō dīlēcta māter congregātiōnis ipsīus ergastulō carnis ēducta est; cuius tālem fuisse cōnstat vītam, ut nēmō quī eam nōverit dubitāre dēbeat, quīn eī exeuntī dē hāc vītā caelestis patriae patuerit ingressus.

[7] In eōdem quoque monastēriō quaedam erat fēmina sānctimōniālis, et ad saeculī huius dignitātem nōbilis et in amōre futūrī saeculī nōbilior, quae ita multīs iam annīs omnī corporis fuerat officiō dēstitūta, ut nē ūnum quidem movēre ipsa membrum valēret. [8] Haec ubi corpus abbātissae venerābilis in ecclēsiam dēlātum, dōnec sepultūrae darētur, cognōvit, postulāvit sē illō adferrī et in modum ōrantium ad illud acclīnārī. [9] Quod dum fieret, quasi vīventem allocūta rogāvit, ut apud misericordiam piī conditōris impetrāret, sē ā tantīs tamque diūtinīs cruciātibus absolvī. [10] Nec multō tardius exaudīta est; nam post diēs XII et ipsa ēducta ex carne temporālēs adflīctiōnēs aeternā mercēde mūtāvit.

[11] Cum vērō praefāta Chrīstī famula Torctgyd trēs adhūc annōs post obitum dominae in hāc vītā tenērētur, in tantum eā quam praedīximus īnfirmitāte dēcocta est, ut vix ossibus hereret; ad ultimum, cum tempus iam resolūtiōnis eius īnstāret, nōn sōlum membrōrum cēterōrum sed et linguae mōtū caruit. [12] Quod dum tribus diēbus et totidem noctibus agerētur, subitō vīsiōne spīritālī recreāta os et oculōs aperuit; aspectānsque in caelum sīc ad eam, quam intuēbātur, vīsiōnem coepit loquī: ‘Grātus mihi est multum adventus tuus, et bene vēnistī.’ [13] Et hōc dictō parumper reticuit, quasi respōnsum eius, quem vidēbat et cui loquēbātur, expectāns. [14] Rūrsumque quasi leviter indignāta subiūnxit: ‘Nēquāquam hoc laeta ferre queō.’ [15] Rūrsumque modicum silēns tertiō dīxit: ‘Sī nullātenus hodiē fierī potest, obsecrō nē sit longum spatium in mediō.’ [16] Dīxit et, sīcut anteā, parum silēns ita sermōnem conclūsit: ‘Sī omnimodīs ita dēfīnītum est, neque hanc sententiam licet immūtārī, obsecrō nē amplius quam haec sōlummodo proxima nox intersit.’ [17] Quibus dictīs, interrogāta ā circumsedentibus cum quō loquerētur: ‘Cum cārissimā,’ inquit, ‘meā mātre Aedilburga.’ [18] Ex quō intellēxēre quod ipsa eī tempus suae trānsmigrātiōnis proximum nūntiāre vēnisset. [19] Nam et ita ut rogābat, trānsāctā ūnā diē et nocte, solūta carnis simul et īnfirmitātis vinculīs ad aeternae gaudia salūtis intrāvit.

extras

article Nav