Chapter 4.14

<Vt Vecta īnsula Chrīstiānōs incolās suscēperit, cuius rēgiī duo puerī statim post acceptum baptisma sint interēmptī>

[1] In quō tunc monastēriō nōnnūlla caelestis grātiae dōna speciāliter ostēnsa fuisse perhibentur, utpote ubi nūper expulsā diabolī tyrannide Chrīstus iam regnāre coeperat; ē quibus ūnum, quod mihi reverentissimus antistes Acca sepius referre, et ā fidēlissimīs eiusdem monastēriī frātribus sibi relātum asserere solēbat, memoriae mandāre commodum dūximus.

[2] Eōdem fermē tempore quō ipsa prōvincia nōmen Chrīstī suscēperat, multās Brittāniae prōvinciās mortālitās saeva corripiēbat. [3] Quae cum praefātum quoque monastērium, cui tunc regendō religiōsissimus Chrīstī sacerdōs vocābulō Eappa praefuit, nūtū dīvīnae dispēnsātiōnis attingeret, multīque, sīve dē hīs quī cum antistite illō vēnerant sīve dē illīs quī dē eādem prōvinciā Saxonum nūper ad fidem fuerant vocātī, passim dē hāc vītā raperentur, vīsum est frātribus trīduānum ieiūnium agere et dīvīnam suppliciter obsecrāre clēmentiam, ut misericordiam sibi dignārētur impendēre, et sīve perīclitantēs hōc morbō ā praesentī morte līberāret seu raptōs ē mundō ā perpetuā animae damnātiōne servāret.

[4] Erat tunc temporis in eōdem monastēriō puerulus quīdam dē nātiōne Saxonum, nūper vocātus ad fidem, quī eādem tāctus īnfirmitāte nōn paucō tempore recubāns in lectulō iacēbat. [5] Cum ergō secunda memorātī ieiūniī ac supplicātiōnum diēs agerētur, contigit forte ipsum puerum hōrā fermē secundā diēī in locō in quō aeger iacēbat sōlum invenīrī; cui dīvīnā dispositiōne subitō beātissimī apostolōrum prīncipēs dignātī sunt appārēre. [6] Erat enim puer multum simplicis ac mānsuētī animī, sincērāque dēvōtiōne sacrāmenta fideī quae suscēperat servāns. [7] Salūtantēs ergō illum verbīs piissimīs apostolī dīcēbant: ‘Nōlī timēre, fīlī, mortem prō quā sollicitus es; nōs enim tē hodiernā diē ad caelestia sumus rēgna perductūrī. [8] Sed prīmum expectāre habēs, dōnec missae celebrentur, ac viāticō dominicī corporis ac sanguinis acceptō, sīc īnfirmitāte simul et morte absolūtus ad aeterna in caelīs gaudia sublēveris. [9] Clāmā ergō ad tē presbyterum Eappan, et dīcitō illī quia Dominus exaudīvit precēs vestrās, et dēvōtiōnem ac ieiūnia propitius aspexit, neque aliquis dē hōc monastēriō sīve adiacentibus eī possessiunculīs hāc clāde ultrā moritūrus est, sed omnēs quī alicubi dē vestrīs hāc aegritudīne labōrant, resurrēctūrī ā languōre, prīstinā sunt sospitāte recuperandī, praeter tē sōlum, quī hodiernā es diē līberandus ā morte et ad vīsiōnem Dominī Chrīstī, cui fidēliter servīstī, perdūcendus in caelum; quod dīvīna vōbīs misericordia per intercessiōnem religiōsī ac Deō dīlēctī rēgis Osvaldī, quī quondam gentī Nordanhymbrōrum et rēgnī temporālis auctōritāte et Chrīstiānae pietātis, quae ad rēgnum perenne dūcit, dēvōtiōne sublīmiter praefuit, cōnferre dignāta est.

[10] Hāc etenim diē īdem rēx ab īnfidēlibus in bellō corporāliter extīnctus, mox ad sempiterna animārum gaudia adsūmptus in caelum, et ēlēctōrum est sociātus agminibus. [11] Quaerant in suīs cōdicibus, in quibus dēfūnctōrum est adnotāta dēpositiō, et invenient illum hāc, ut dīximus, diē raptum esse dē saeculō. [12] Celebrent ergō missās per cūncta monastēriī ōrātōria huius, sīve prō grātiārum āctiōne exaudītae suae dēprecātiōnis sīve etiam in memoriam praefātī rēgis Osvaldī, quī quondam ipsōrum gentī praeerat ideōque prō eīs quasi prō suae gentis advenīs supplex ōrābat ad Dominum; et cūnctīs convenientibus ad ecclēsiam frātribus commūnicent omnēs sacrificiīs caelestibus, et ita solūtō ieiūniō corpus quoque suīs reficiant alimentīs.’

[13] Quae cum omnia vocātō ad sē presbytērō puer verba nārrāsset, interrogāvit eum sollicitus, quālēs essent habitū vel speciē virī quī sibi appāruissent. [14] Respondit: ‘Praeclārī omnīnō habitūs, et vultūs erant laetissimī ac pulcherrimī, quālēs numquam ante vīderam, neque aliquōs hominum tantī decōris ac venustātis esse posse crēdēbam. [15] Vnus quidem adtōnsus erat ut clēricus, alius barbam habēbat prōlixam; dīcēbantque quod ūnus eōrum Petrus, alius vocārētur Paulus, et ipsī essent ministrī Dominī et salvātōris nostrī Iēsu Chrīstī, ad tuitiōnem nostrī monastēriī missī ab ipsō dē caelīs.’ [16] Crēdidit ergō verbīs puerī presbyter, ac statim ēgressus requīsīvit in annāle suō et invenit eādem ipsā diē Osvaldum rēgem fuisse peremtum; vocātīsque frātribus parārī prandium, missās fierī atque omnēs commūnicāre mōre solitō praecēpit, simul et īnfirmantī puerō dē eōdem sacrificiō dominicae oblātiōnis particulam dēferrī mandāvit.

[17] Quibus ita gestīs nōn multō post eādem ipsā diē puer dēfūnctus est, suāque morte probāvit vēra fuisse verba quae ab apostolīs Chrīstī audierat. [18] Sed et hoc eius verbīs testimōnium perhibuit, quod nēmō praeter ipsum tempore illō ex eōdem est monastēriō raptus dē mundō. [19] Ex quā nīmīrum vīsiōne multī, quī haec audīre potuērunt, et ad exōrandam in adversīs dīvīnam clēmentiam et ad salūtāria ieiūniōrum remedia subeunda sunt mīrābiliter accēnsī; et ex eō tempore nōn sōlum in eōdem monastēriō sed et in plērīsque locīs aliīs coepit annuātim eiusdem rēgis ac mīlitis Chrīstī nātālicius diēs missārum celebrātiōne venerārī.

extras

article Nav