Chapter 4.8

< Vt in eōdem monastēriō puerulus moriēns virginem, quae sē erat secūtūra, clāmāverit; utque alia dē corpore ēgressūra iam particulam futūrae lūcis aspexerit>

[1] Erat in eōdem monastēriō puer trium circiter nōn amplius annōrum, Aesīca nōmine, quī propter īnfantīlem adhūc aetātem in virginum Deō dēdicātārum solēbat cellā nūtrīrī ibique meditārī. [2] Hic praefātā pestilentiā tāctus, ubi ad extrēma pervēnit, clāmāvit tertiō ūnam dē cōnsecrātīs Chrīstō virginibus, propriō eam nōmine quasi praesentem alloquēns, ‘Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd,’ et sīc termināns temporālem vītam intrāvit aeternam. [3] At virgō illa quam moriēns vocābat mox in locō quō erat eādem adtācta īnfirmitāte, ipsō quō vocitāta est diē dē hāc lūce subtracta et illum, quī sē vocāvit, ad rēgnum caeleste secūta est.

[4] Item quaedam ex eīsdem ancellīs Deī, cum praefātō tācta morbō atque ad extrēma esset perducta, coepit subitō circā mediam noctem clāmāre hīs quae sibi ministrābant, petēns ut lucernam, quae inibi accēnsa erat, extinguerent. [5] Quod cum frequentī vōce repeteret, nec tamen eī aliquis obtemperāret, ad extrēmum intulit: ‘Sciō quod mē haec īnsānā mente loquī arbitrāminī; sed iam nunc nōn ita esse cognōscite; nam vērē dīcō vōbīs quia domum hanc tantā lūce implētam esse perspiciō, ut vestra illa lucerna mihi omnimodīs esse videātur obscūra.’ [6] Et cum nē adhūc quidem tālia loquentī quisquam respondēret vel assēnsum praebēret, iterum dīxit: ‘Accendite ergō lucernam illam, quamdiū vultis, attamen scītōte quia nōn est mea, nam mea lūx incipiente aurōrā mihi adventūra est.’ [7] Coepitque nārrāre quia appāruerit sibi quīdam vir Deī, quī eōdem annō fuerat dēfūnctus, dīcēns quod adveniente dīlūculō perennem esset exitūra ad lūcem. [8] Cuius vēritās vīsiōnis cita circā exortum diēī puellae morte probāta est.

extras

article Nav