Chapter 3.1

< Vt prīmī successōrēs Aedvīnī rēgis et fidem suae gentis prōdiderint et rēgnum porrō Osvald Chrīstiānissimus rēx utrumque restaurāverit.>

[1] At interfectō in pugnā Eduīnō, suscēpit prō illō rēgnum Deirōrum, dē quā prōvinciā ille generis prōsāpiam et prīmōrdia rēgnī habuerat, fīlius patruī eius Aelfricī vocābulō Osric, quī ad praedicātiōnem Paulinī fideī erat sacrāmentīs inbūtus. [2] Porrō rēgnum Berniciōrum (nam in hās duās prōvinciās gēns Nordanhymbrōrum antīquitus dīvīsa erat) suscēpit fīlius Aedilfridī, quī dē illā prōvinciā generis et rēgnī orīginem dūxerat, nōmine Eanfrid. [3] Sīquidem tempore tōtō quō rēgnāvit Eduīnī, fīliī praefātī rēgis Aedilfridī, quī ante illum rēgnāverat, cum magnā nōbilium iuventūte apud Scottōs sīve Pictōs exulābant, ibique ad doctrīnam Scottōrum cathecizātī, et baptismatis sunt grātiā recreātī. [4] Quī ut mortuō rēge inimīcō patriam sunt redīre permissī, accēpit prīmus eōrum, quem dīximus, Eanfrid rēgnum Berniciōrum. [5] Quī uterque rēx, ut terrēnī rēgnī īnfulās sortītus est, sacrāmenta rēgnī caelestis, quibus initiātus erat, anathematīzandō prōdidit, ac sē prīscīs idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit.

 [6] Nec mora, utrumque rēx Brettonum Ceadvalla impiā manū sed iūstā ultiōne perēmit. [7] Et prīmō quidem proximā aestāte Osricum, dum sē in oppidō mūnicipiō temerāriē obsēdisset, ērumpēns subitō cum suīs omnibus imparātum cum tōtō exercitū dēlēvit. [8] Dein cum annō integrō prōvinciās Nordanhymbrōrum nōn ut rēx victor possidēret, sed quasi tyrannus saeviēns disperderet ac tragicā caede dīlacerāret, tandem Eanfridum incōnsultē ad sē cum XII lēctīs mīlitibus postulandae pācis grātiā venientem similī sorte damnāvit. [9] Īnfaustus ille annus et omnibus bonīs exōsus usque hodiē permanet, tam propter apostasiam rēgum Anglōrum, quā sē fideī sacrāmentīs exuerant, quam propter vēsānam Brettonicī rēgis tyrannidem. [10] Vnde cūnctīs placuit rēgum tempora computantibus ut, ablātā dē mediō rēgum perfidōrum memoriā, idem annus sequentis rēgis, id est Osvaldī virī Deō dīlēctī, rēgnō assignārētur; quō post occīsiōnem frātris Eanfridī superveniente cum parvō exercitū, sed fide Christī mūnītō, īnfandus Brettonum dux cum inmēnsīs illīs cōpiīs, quibus nihil resistere posse iactābat, interemtus est in locō quī linguā Anglōrum Denisesburna, id est rīvus Denisī, vocātur.

Horizontal Tabs

article Nav