Chapter 4.10

<Vt ad coemētērium eiusdem monastēriī ōrāns caeca lūcem recēperit>

[1] Sucessit autem Aedilburgae in officium abbātissae dēvōta Deō famula, nōmine Hildilid, multīsque annīs, id est usque ad ultimam senectūtem, eīdem monastēriō strēnuissimē et in observantiā disciplīnae rēgulāris et in eārum, quae ad commūnēs ūsūs pertinent, rērum prōvidentiā praefuit. [2] Cui cum propter angustiam locī in quō monastērium cōnstrūctum est, placuisset ut ossa famulōrum famulārumque Chrīstī, quae ibīdem fuerant tumulāta, tollerentur et trānsferrentur omnia in ecclēsiam beātae Deī genetrīcis, ūnōque conderentur in locō, quotiēns ibi clāritās lūminis caelestis, quanta saepe fragrantia mīrandī appāruerit odōris, quae alia sint signa ostēnsa, in ipsō librō dē quō haec excerpsimus quisque lēgerit inveniet.

[3] Sānē nullātenus praetereundum arbitror mīrāculum sānitātis quod ad ipsum coemētērium Deō dicātae congregātiōnis factum īdem libellus refert. [4] Erat quippe in proximō comes quīdam, cuius uxor, ingruente oculīs cālīgine subitā, tantum per diēs eādem molestiā crebrēscente gravāta est, ut nē minimam quidem lūcis alicuius posset particulam vidēre. [5] Cui, dum aliquandiū caecitātis huius nocte clausa manēret, repente vēnit in mentem quia, sī ad monastērium dēlāta virginum sanctimōnālium ad reliquiās sānctōrum peteret, perditam posset recipere lūcem. [6] Nec distulit quīn continuō quod mente concēperat explēret. [7] Perducta namque ā puellīs suīs ad monastērium, quia in proximō erat, ubi fidem suae sānātiōnis integram sē habēre professa est, intrōducta est ad coemeterium et, cum ibīdem diūtius flexīs genibus ōrāret, nihilō tardius meruit exaudīrī. [8] Nam exsurgēns ab ōrātiōne, priusquam exīret dē locō, petītae lūcis grātiam recēpit, et quae famulārum manibus adductā fuerat, ipsa līberō pedum incessū domum laeta reversa est, quasi ad hoc sōlummodo lūcem āmitteret temporālem, ut quanta sānctōs Chrīstī lūx in caelīs, quae grātia virtūtis possidēret, suā sānātiōne dēmōnstrāret.

extras

article Nav