Gallic War

Caesar BG 4.26 read aloud (CF)

Pūgnātum est ab utrīsque ācriter. Nostrī tamen, quod neque ōrdinēs servāre neque fīrmiter īnsistere neque sīgna subsequī poterant atque alius aliā ex nāvī quibuscumque sīgnīs occurrerat sē aggregābat, māgnopere perturbābantur; hostēs vērō, nōtīs omnibus vadīs, ubi ex lītore aliquōs singulārēs ex nāvī ēgredientēs cōnspēxerant, incitātīs equīs impedītōs adoriēbantur, plūrēs paucōs circumsistēbant, aliī ab latere apertō in ūniversōs tēla cōiciēbant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphās longārum nāvium, item speculātōria nāvigia mīlitibus complērī iussit et, quōs labōrantēs cōnspēxerat, hīs subsidia submittēbat. Nostrī, simul in āridō cōnstitērunt, suīs omnibus cōnsecūtīs, in hostēs impetum fēcērunt atque eōs in fugam dedērunt; neque longius prōsequī potuērunt, quod equitēs cursum tenēre atque īnsulam capere nōn potuerant. Hōc ūnum ad prīstinam fōrtūnam Caesarī dēfuit.

article Nav

Caesar BG 4.25 read aloud (CF)

Quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī āc submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt āc paulum modo pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ' Dēsilīte', inquit, ' mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.' Hōc cum vōce māgnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximīs prīmī nāvibus cum cōnspēxissent, subsecūtī hostibus appropīnquārunt.

article Nav

Caesar BG 4.24 read aloud (CF)

At barbarī, cōnsiliō Rōmānōrum cōgnitō praemīssō equitātū et essedāriīs, quō plērumque genere in proeliīs ūtī cōnsuērunt, reliquīs cōpiīs subsecūtī nostrōs nāvibus ēgredī prohibēbant. Erat ob hās causās summa difficultās, quod nāvēs propter māgnitūdinem nisi in altō cōnstituī nōn poterant, mīlitibus autem, īgnōtīs locīs, impedītīs manibus, māgnō et gravī onere armōrum oppressīs, simul et dē nāvibus dēsiliendum et in fluctibus cōnsistendum et cum hostibus erat pūgnandum, cum illī aut ex āridō aut paulum in aquam prōgressī, omnibus membrīs expedītīs, nōtissimīs locīs, audācter tēla cōicerent et equōs īnsuēfactōs incitārent. Quibus rēbus nostrī perterritī atque hūius omnīnō generis pūgnae imperītī, nōn eādem alacritāte āc studiō quō in pedestribus ūtī proeliīs cōnsuērant utēbantur.

article Nav

Caesar BG 1.7 read aloud (CF)

Caesarī cum id nūntiātum esset, eōs per prōvinciam nostram iter facere cōnārī, mātūrat ab urbe proficīscī, et quam māximīs potest itineribus in Galliam ūlteriōrem contendit, et ad Genāvam pervenit. Prōvinciae tōtī quam māximum potest mīlitum numerum imperat (erat omnīnō in Galliā ūlteriōre legiō ūna), pōntem quī erat ad Genāvam iubet rescindī. Ubi dē ēius adventū Helvētiī certiōrēs factī sunt, lēgātōs ad eum mittunt nōbilissimōs cīvitātis, cūius lēgātiōnis Nammēius et Verucloetius prīncipem locum obtinēbant, quī dīcerent sibi esse in animō sine ūllō maleficiō iter per prōvinciam facere, proptereā quod aliud iter habērent nūllum: rogāre ut ēius voluntāte id sibi facere liceat. Caesar, quod memoriā tenēbat L. Cassium cōnsulem occīsum exercitumque ēius ab Helvētiīs pulsum et sub iugum mīssum, concēdendum nōn putābat; neque hominēs inimīcō animō, datā facultāte per prōvinciam itineris faciendī, temperātūrōs ab iniūriā et maleficiō exīstimābat. Tamen, ut spatium intercēdere posset dum mīlitēs quōs imperāverat convenīrent, lēgātīs respondit diem sē ad dēlīberandum sūmptūrum: sī quid vellent, ad Īd. Aprīl. reverterentur.

article Nav

Caesar BG 1.6 read aloud (CF)

Erant omnīnō itinera duo, quibus itineribus domō exīre possent: ūnum per Sēquanōs, angustum et difficile, inter mōntem Iūram et flūmen Rhodanum, vix quā singulī carrī dūcerentur; mōns autem altissimus impendēbat, ut facile perpaucī prohibēre possent: alterum per prōvinciam nostram, multō facilius atque expedītius, proptereā quod inter fīnēs Helvētiōrum et Allobrogum, quī nūper pācātī erant, Rhodanus fluit, isque nōn nūllīs locīs vadō trānsītur. Extrēmum oppidum Allobrogum est proximumque Helvētiōrum fīnibus Genāva. Ex eō oppidō pōns ad Helvētiōs pertinet. Allobrogibus sēsē vel persuāsūrōs, quod nōndum bonō animō in populum Rōmānum vidērentur, exīstimābant vel vī coāctūrōs ut per suōs fīnēs eōs īre paterentur. Omnibus rēbus ad profectiōnem comparātīs, diem dīcunt, quā diē ad rīpam Rhodanī omnēs conveniant. Is diēs erat a. d. V. Kal. April., L. Pīsōne, A. Gabīniō cōnsulibus.

article Nav

Caesar BG 1.5 read aloud (CF)

Post ēius mortem nihilō minus Helvētiī id quod cōnstituerant facere cōnantur, ut ē fīnibus suīs exeant. Ubi iam sē ad eam rem parātōs esse arbitrātī sunt, oppida sua omnia, numerō ad duodecim, vīcōs ad quadringentōs, reliqua prīvāta aedificia incendunt; frūmentum omne, praeterquam quod sēcum portātūrī erant, combūrunt, ut domum reditiōnis spē sublātā parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda essent; trium mēnsum molita cibāria sibi quemque domō efferre iubent. Persuādent Rauracīs et Tulingīs et Latobrīgīs fīnitimīs suīs utī eōdem ūsī cōnsiliō, oppidīs suīs vīcīsque exūstīs, ūnā cum eīs proficīscantur, Boiōsque, quī trāns Rhēnum incoluerant et in agrum Nōricum trānsierant Nōrēiamque oppūgnārant, receptōs ad sē sociōs sibi ascīscunt.

article Nav

Caesar BG 1.4 read aloud (CF)

Ea rēs est Helvētiīs per indicium ēnūntiāta. Mōribus suīs Orgetorīgem ex vinculīs causam dīcere coēgērunt. Damnātum poenam sequī oportēbat ut īgnī cremārētur. Diē cōnstitūtā causae dictiōnis Orgetorīx ad iūdicium omnem suam familiam ad hominum mīlia decem undique coēgit, et omnēs clientēs obaerātōsque suōs, quōrum māgnum numerum habēbat, eōdem condūxit: per eōs nē causam dīceret sē ēripuit. Cum cīvitās ob eam rem incitāta armīs iūs suum exsequī cōnārētur, multitūdinemque hominum ex agrīs magistrātūs cōgerent, Orgetorīx mortuus est; neque abest suspīciō, ut Helvētiī arbitrantur, quīn ipse sibi mortem cōnscīverit.

article Nav

Caesar BG 1.3 read aloud (CF)

Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī, cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum pertinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere, sēmentēs quam māximās facere ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfīrmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt: in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant. Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis fīliō Sēquanō, cūius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorīgī Aeduō frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat. Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat. Hāc ōrātiōne adductī inter sē fidem et iūs iūrandum dant, et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs āc fīrmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.

article Nav

Caesar BG 1.1 read aloud (CF)

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae, aliam Aquītānī, tertiam quī ipsōrum linguā Celtae, nostrā Gallī appellantur. Hī omnēs linguā, īnstitūtīs, lēgibus inter sē differunt. Gallōs ab Aquītānīs Garumna flūmen, ā Belgīs Mātrona et Sēquana dīvidit. Hōrum omnium fortissimī sunt Belgae, proptereā quod ā cultū atque hūmānitāte prōvinciae longissimē absunt, minimēque ad eōs mercātōrēs saepe commeant atque ea quae ad effēminandōs animōs pertinent important, proximīque sunt Germānīs, quī trāns Rhēnum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Quā dē causā Helvētiī quoque reliquōs Gallōs virtūte praecēdunt, quod ferē cotīdiānīs proeliīs cum Germānīs contendunt, cum aut suīs fīnibus eōs prohibent aut ipsī in eōrum fīnibus bellum gerunt. Eōrum ūna pars, quam Gallōs obtinēre dictum est, initium capit ā flūmine Rhodanō; continētur Garumnā flūmine, Ōceanō, fīnibus Belgārum; attingit etiam ab Sēquanīs et Helvētiīs flūmen Rhēnum; vergit ad septentriōnēs. Belgae ab extrēmīs Galliae fīnibus oriuntur; pertinent ad īnferiōrem partem flūminis Rhēnī; spectant in septentriōnem et orientem sōlem. Aquītānia ā Garumnā flūmine ad Pȳrēnaeōs mōntēs et eam partem Ōceanī quae est ad Hispāniam pertinet; spectat inter occāsum sōlis et septentriōnēs.

article Nav

Caesar BG 1.2 read aloud (CF)

Apud Helvētiōs longē nōbilissimus fuit et dītissimus Orgetorīx. Is, M. Messālā et M. Pupio Pīsōne cōnsulibus, rēgnī cupiditāte inductus coniūrātiōnem nōbilitātis fēcit, et cīvitātī persuāsit ut dē fīnibus suīs cum omnibus cōpiīs exīrent: perfacile esse, cum virtūte omnibus praestārent, tōtīus Galliae imperiō potīrī. Id hōc facilius iīs persuāsit, quod undique locī nātūrā Helvētiī continentur: ūnā ex parte flūmine Rhēnō lātissimō atque altissimō, quī agrum Helvētium ā Germānīs dīvidit; alterā ex parte mōnte Iūrā altissimō, quī est inter Sēquanōs et Helvētiōs; tertiā lacū Lemannō et flūmine Rhodanō, quī prōvinciam nostram ab Helvētiīs dīvidit. Hīs rēbus fīēbat ut et minus lātē vagārentur et minus facile fīnitimīs bellum īnferre possent: quā ex parte hominēs bellandī cupidī māgnō dolōre adficiēbantur. Prō multitūdine autem hominum et prō glōriā bellī atque fortitūdinis angustōs sē fīnēs habēre arbitrābantur, quī in longitūdinem mīlia passuum CCXL, in lātitūdinem CLXXX patēbant.

article Nav
Subscribe to Gallic War