Gallic War

Caesar BG 1.20 read aloud (JR)

Dīviciācus multīs cum lacrimīs Caesarem complexus obsecrāre coepit nē quid gravius in frātrem statueret: scīre sē illa esse vēra, nec quemquam ex eō plūs quam sē dolōris capere, proptereā quod, cum ipse grātiā plūrimum domī atque in reliquā Galliā, ille minimum propter adulēscentiam posset, per sē crēvisset; quibus opibus ac nervīs nōn sōlum ad minuendam grātiam sed paene ad perniciem suam ūterētur. Sēsē tamen et amōre frāternō et exīstimātiōne vulgī commovērī. Quod sī quid eī ā Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amīcitiae apud eum tenēret, nēminem exīstimātūrum nōn suā voluntāte factum; quā ex rē futūrum utī tōtīus Galliae animī ā sē āverterentur. Haec cum plūribus verbīs flēns ā Caesare peteret, Caesar eius dextram prēndit; cōnsōlātus rogat fīnem ōrandī faciat; tantī eius apud sē grātiam esse ostendit utī et reī pūblicae iniūriam et suum dolōrem eius voluntātī ac precibus condōnet. Dumnorigem ad sē vocat, frātrem adhibet; quae in eō reprehendat ostendit, quae ipse intellegat, quae cīvitās querātur prōpōnit; monet ut in reliquum tempus omnēs suspīciōnēs vītet; praeterita sē Dīviciācō frātrī condōnāre dīcit. Dumnorigī cūstōdēs pōnit, ut quae agat, quibuscum loquātur scīre possit.

Caesar BG 1.19 read aloud (JR)

Quibus rēbus cognitīs, cum ad hās suspīciōnēs certissimae rēs accēderent, quod per fīnēs Sēquanōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniussū suō et cīvitātis sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrātū Aeduōrum accūsārētur, satis esse causae arbitrābātur quārē in eum aut ipse animadverteret aut cīvitātem animadvertere iubēret. Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, summam in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, temperantiam cognōverat; nam nē eius suppliciō Dīviciācī animum offenderet verēbātur. Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et, cōtīdiānīs interpretibus remōtīs, per C. Valerium Procillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cui summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō colloquitur: simul commonefacit quae ipsō praesente in conciliō Gallōrum dē Dumnorige sint dicta, et ostendit quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit.  Petit atque hortātur, ut sine eius offēnsiōne animī vel ipse dē eō causā cognitā statuat, vel cīvitātem statuere iubeat.

Caesar BG 1.18 read aloud (JR)

Caesar hāc ōrātiōne Liscī Dumnorigem Dīviciācī frātrem dēsignārī sentiēbat; sed, quod plūribus praesentibus eās rēs iactārī nōlēbat, celeriter concilium dīmittit, Liscum retinet. Quaerit ex sōlō ea quae in conventū dīxerat. Dīcit līberius atque audācius. Eadem sēcrētō ab aliīs quaerit; reperit esse vēra: ipsum esse Dumnorigem, summā audāciā, magnā apud plēbem propter līberālitātem grātiā, cupidum rērum novārum. Complūrēs annōs portōria reliquaque omnia Aeduōrum vectīgālia parvō pretiō redempta habēre, proptereā quod illō licente contrā licērī audeat nēmō. Hīs rēbus et suam rem familiārem auxisse et facultātēs ad largiendum magnās comparāsse; magnum numerum equitātūs suō sūmptū semper alere et circum sē habēre; neque sōlum domī sed etiam apud fīnitimās cīvitātēs largiter posse; atque huius potentiae causā mātrem in Biturīgibus hominī illīc nōbilissimō ac potentissimō collocāsse, ipsum ex Helvētiīs uxōrem habēre, sorōrem ex mātre et propinquās suās nūptum in aliās cīvitātēs collocāsse. Favēre et cupere Helvētiīs propter eam adfīnitātem, ōdisse etiam suō nōmine Caesarem et Rōmānōs, quod eōrum adventū potentia eius dēminūta et Dīviciācus frāter in antīquum locum grātiae atque honōris sit restitūtus. Sī quid accidat Rōmānīs, summam in spem per Helvētiōs rēgnī obtinendī venire: imperiō populī Rōmānī nōn modo dē rēgnō sed etiam dē eā quam habeat grātiā dēspērāre. Reperiēbat etiam in quaerendō Caesar, quod proelium equestre adversum paucīs ante diēbus esset factum, initium eius fugae factum ā Dumnorige atque eius equitibus (nam equitātuī quem auxiliō Caesarī Aeduī mīserant Dumnorix praeerat): eōrum fugā reliquum esse equitātum perterritum.

Caesar BG 1.17 read aloud (JR)

Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus, quod anteā tacuerat prōpōnit: esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātīm plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre nē frūmentum cōnferant quod dēbeant: praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possent, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre; neque dubitāre [dēbeant] quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā cum reliquā Galliā Aeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerantur hostibus ēnūntiārī: hōs ā sē coercērī nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam quam diū potuerit tacuisse.

Caesar BG 1.16 read aloud (JR)

Interim cotīdiē Caesar Aeduōs frūmentum quod essent pūblicē pollicitī flāgitāre. Nam propter frīgora, quod Gallia sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis magna cōpia suppetēbat: eō autem frūmentō quod flūmine Arāre nāvibus subvēxerat proptereā ūtī minus poterat quod iter ab Arāre Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Aeduī: cōnferrī, comportārī, adesse dīcere. Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre, quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātis eōrum prīncipibus quōrum magnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerant quem Vergobretum appellant Aeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem, graviter eōs accūsat quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī posset, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus, ab eīs nōn sublevētur; praesertim cum magnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit, multō etiam gravius quod sit dēstitūtus queritur.

Caesar BG 1.15 read aloud (JR)

Posterō diē castra ex eō locō movent. Idem facit Caesar, equitātumque omnem ad numerum quattuor mīlium, quem ex omnī prōvinciā et Aeduīs atque eōrum sociīs coāctum habēbat, praemittit, quī videant quās in partēs hostēs iter faciant. Quī, cupidius novissimum agmen īnsecūtī, aliēnō locō cum equitātū Helvētiōrum proelium committunt; et paucī dē nostrīs cadunt. Quō proeliō sublātī Helvētiī, quod quīngentīs equitibus tantam multitūdinem equitum prōpulerant, audācius subsistere nōn numquam et novissimō agmine proeliō nostrōs lacessere coepērunt. Caesar suōs ā proeliō continēbat, ac satis habēbat in praesentiā hostem rapīnīs pābulātiōnibus populātiōnibusque prohibēre. Ita diēs circiter quindecim iter fēcērunt utī inter novissimum hostium agmen et nostrum prīmum nōn amplius quīnīs aut sēnīs mīlibus passuum interesset.

Caesar BG 1.14 read aloud (JR)

Hīs Caesar ita respondit: eō sibi minus dubitātiōnis darī, quod eās rēs quās lēgātī Helvētiī commemorāssent memoriā tenēret, atque eō gravius ferre quō minus meritō populī Rōmānī accidissent: quī sī alicuius iniūriae sibi cōnscius fuisset, nōn fuisse difficile cavēre; sed eō dēceptum, quod neque commissum ā sē intellegeret quārē timēret neque sine causā timendum putāret. Quod sī veteris contumēliae oblīvīscī vellet, num etiam recentium iniūriārum, quod eō invītō iter per prōvinciam per vim temptāssent, quod Aeduōs, quod Ambarrōs, quod Allobrogās vexāssent, memoriam dēpōnere posse?  Quod suā victōriā tam īnsolenter glōriārentur, quodque tam diū sē impūnē iniūriās tulisse admīrārentur, eōdem pertinēre. Cōnsuēsse enim deōs immortālēs, quō gravius hominēs ex commūtātiōne rērum doleant, quōs prō scelere eōrum ulcīscī velint, eīs secundiōrēs interdum rēs et diūturniōrem impūnitātem concēdere. Cum ea ita sint, tamen, sī obsidēs ab eīs sibi dentur, utī ea quae polliceantur factūrōs intellegat, et sī Aeduīs dē iniūriīs quās ipsīs sociīsque eōrum intulerint, item sī Allobrogibus satisfaciant, sēsē cum eīs pācem esse factūrum. Divicō respondit: ita Helvētiōs ā maiōribus suīs īnstitūtōs esse utī obsidēs accipere, nōn dare, cōnsuērint: eius reī populum Rōmānum esse testem. Hōc respōnsō datō discessit.

Caesar BG 1.11 read aloud (CF)

Helvētiī iam per angustiās et fīnēs Sēquanōrum suās cōpiās trādūxerant, et in Aeduōrum fīnēs pervēnerant eōrumque agrōs populābantur. Aeduī, cum sē suaque ab eīs dēfendere nōn possent, lēgātōs ad Caesarem mittunt rogātum auxilium: ita sē omnī tempore dē populō Rōmānō meritōs esse ut paene in cōnspectū exercitūs nostrī agrī vastārī, lībērī eōrum in servitūtem abdūcī, oppida expugnārī nōn dēbuerint. Eōdem tempore Aeduī Ambarrī, necessāriī et cōnsanguineī Aeduōrum, Caesarem certiōrem faciunt sēsē, dēpopulātīs agrīs, nōn facile ab oppidīs vim hostium prohibēre. Item Allobrogēs, quī trāns Rhodanum vīcōs possessiōnēsque habēbant, fugā sē ad Caesarem recipiunt, et dēmōnstrant sibi praeter agrī solum nihil esse reliquī. Quibus rēbus adductus Caesar nōn exspectandum sibi statuit dum, omnibus fortūnīs sociōrum cōnsūmptīs, in Santonōs Helvētiī pervenīrent.

Caesar BG 1.10 read aloud (CF)

Caesarī renūntiātur Helvētiīs esse in animō per agrum Sēquanōrum et Aeduōrum iter in Santonum fīnēs facere, quī nōn longē ā Tolōsātium fīnibus absunt, quae cīvitās est in prōvinciā. Id sī fieret, intellegēbat magnō cum perīculō prōvinciae futūrum ut hominēs bellicōsōs, populī Rōmānī inimīcōs, locīs patentibus maximēque frūmentāriīs fīnitimōs habēret. Ob eās causās eī mūnītiōnī quam fēcerat T. Labiēnum lēgātum praeficit; ipse in Ītaliam magnīs itineribus contendit, duāsque ibi legiōnēs cōnscrībit, et trēs quae circum Aquilēiam hiemābant ex hībernīs ēdūcit et, quā proximum iter in ulteriōrem Galliam per Alpēs erat, cum eīs quinque legiōnibus īre contendit. Ibi Ceutronēs et Grāiocelī et Caturigēs, locīs superiōribus occupātīs, itinere exercitum prohibēre cōnantur. Complūribus eīs proeliīs pulsīs ab Ōcelō, quod est citeriōris prōvinciae extrēmum, in fīnēs Vocontiōrum ulteriōris prōvinciae diē septimō pervēnit; inde in Allobrogum fīnēs, ab Allobrogibus in Segūsiāvōs exercitum dūcit. Hī sunt extrā prōvinciam trāns Rhodanum prīmī.

Caesar BG 1.13 read aloud (JR)

Hōc proeliō factō, reliquās cōpiās Helvētiōrum ut cōnsequī posset, pontem in Arāre faciendum cūrat atque ita exercitum trādūcit. Helvētiī repentīnō ēius adventū commōtī, cum id quod ipsī diēbus XX aegerrimē cōnfēcerant, ut flūmen trānsīrent, illum ūnō diē fēcisse intellegerent, lēgātōs ad eum mittunt; cuius lēgātiōnis Divicō prīnceps fuit, quī bellō Cassiānō dux Helvētiōrum fuerat. Is ita cum Caesare ēgit: sī pācem populus Rōmānus cum Helvētiīs faceret, in eam partem itūrōs atque ibi futūrōs Helvētiōs ubi eōs Caesar cōnstituisset atque esse voluisset; sīn bellō persequī persevērāret, reminīscerētur et veteris incommodī populī Rōmānī et prīstinae virtūtis Helvētiōrum. Quod imprōvīsō ūnum pāgum adortus esset, cum eī quī flūmen trānsīssent suīs auxilium ferre nōn possent, nē ob eam rem aut suae magnopere virtūtī tribueret aut ipsōs dēspiceret. Sē ita ā patribus māiōribusque suīs didicisse, ut magis virtūte quam dolō contenderent aut īnsidiīs nīterentur. Quārē nē committeret ut is locus ubi cōnstitissent ex calamitāte populī Rōmānī et interneciōne exercitūs nōmen caperet aut memoriam prōderet.

Subscribe to Gallic War