[1] Cūrātiōnum vērō tam potēns in eō grātia erat, ut nūllus ferē ad eum aegrōtus accesserit, quī nōn continuō rēcēperit sānitātem: quod vel ex cōnsequentī liquēbit exemplō. [2] Trēverīs puella quaedam dirā paralysis aegritūdine tenēbātur, ita ut iam per multum tempus nūllō ad hūmānōs ūsūs corporis officiō fungerētur: omnī ex parte praemortua vix tenuī spiritū palpitābat. [3] tristēs ad sōlam fūneris exspectātiōnem adstābant propinquī, cum subitō ad cīvitātem illam Martīnum vēnisse nuntiātur. quod ubi puellae pater comperit, cucurrit exanimis pro filiā rogātūrus. [4] et forte Martīnus iam ecclēsiam fuerat ingressus. ibi īnspectante populō multīsque aliīs praesentibus epīscopīs, ēiulāns senex genua eius amplectitur dīcēns: 'filia mea moritur miserō genere languōris, et quod ipsā est morte crūdēlius, sōlō spiritū vīvit, iam carne praemortuā. rogō ut eam adeās atque benedīcās: cōnfidō enim quod per tē reddenda sit sānitāti.' [5] quā ille vōce cōnfūsus obstipuit et refūgit dīcēns, hoc suae nōn esse virtūtis: senem errāre iūdiciō, nōn esse sē dignum, per quem Dominus signum virtūtis ostenderet. perstāre vehementius flēns pater et ōrāre ut exanimem vīsitāret: [6] postrēmō ā circumstantibus epīscopīs īre compulsus dēscendit ad domum puellae. ingēns turba prō foribus exspectābat, quidnam Deī servus esset factūrus. [7] ac prīmum quae erant illius familiāria in istīus modī rēbus arma, solō prostrātus ōrāvit. deinde aegram intuēns darī sibi oleum postulat: quod cum benedīxisset, in os puellae vim sānctī liquōris īnfundit, statimque vox reddita est. [8] tunc paulatim singula contactū eius coepērunt membra vīvēscere, donec firmātīs gressibus populō teste surrēxit.