(1) Nōn dubitō fore plērōsque, Attice, quī hoc genus scrīptūrae leve et nōn satis dīgnum summōrum virōrum persōnīs iūdicent, cum relātum legent, quis mūsicam docuerit Epamīnōndam, aut in ēius virtūtibus commemorārī saltāsse eum commodē scienterque tībiīs cantāsse.
(2) Sed hī erunt ferē, quī expertēs litterārum Graecārum nihil rēctum, nisi quod ipsōrum mōribus conveniat, putābunt.
(3) Hī sī didicerint nōn eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiōrum īnstitūtīs iūdicārī, nōn admīrābuntur nōs in Grāiōrum virtūtibus expōnendīs mōrēs eōrum secūtōs.
(4) Neque enim Cīmōnī fuit turpe, Athēniēnsium summō virō, sorōrem germānam habēre in mātrimōniō, quippe cum cīvēs ēius eōdem ūterentur īnstitūtō. At id quidem nostrīs mōribus nefās habētur. Laudī in Crētā dūcitur adulēscentulīs quam plūrimōs habuisse amātōrēs. Nūlla Lacedaemonī vidua tam est nōbilis, quae nōn †ad cēnam† eat mercēde conducta.
(5) Magnīs in laudibus tōtā ferē fuit Graeciā victōrem Olympiae citārī; in scaenam vērō prōdīre ac populō esse spectāculō nēminī in eīsdem gentibus fuit turpitūdinī. Quae omnia apud nōs partim īnfāmia, partim humilia atque ab honestāte remōta pōnuntur.
(6) Contrā ea plēraque nostrīs mōribus sunt decōra, quae apud illōs turpia putantur. Quem enim Rōmānōrum pudet uxōrem dūcere in convīvium? Aut cuius nōn māter familiās prīmum locum tenet aedium atque in celēbritāte versātur?
(7) Quod multō fit aliter in Graeciā. Nam neque in convīvium adhibētur nisi propinquōrum, neque sedet nisi in interiōre parte aedium, quae gynaecōnītis appellātur; quō nēmō accēdit nisi propinquā cognātiōne coniūnctus.
(8) Sed hīc plūra persequī cum magnitūdō volūminis prohibet tum festīnātiō, ut ea explicem, quae exōrsus sum. Quārē ad prōpositum veniēmus et in hōc expōnēmus librō dē vītā excellentium imperātōrum.