Seneca Natural Questions 1.17.1-2 clausulated
Annotations
Properties
Seneca Natural Questions 2.27.3 clausulated
Annotations
Properties
Jerome Vita Malchi 3 read aloud (CF)
3.1. “Ego,” inquit, “mī nāte, Nisibēnī agellī colōnus, sōlus parentibus fuī. Quī, cum mē (quasi stirpem generis suī et hērēdem familiae) ad nūptiās cōgerent, monachum potius velle esse respondī. Quantīs pater minīs, quantīs māter blanditiīs persecūtī sunt, ut pudīcitiam prōderem, haec rēs sōla indiciō est, quod et domum et parentēs fūgī. 3.2 Et quia ad orientem īre nōn poteram, propter vīcīnam Persidem et Rōmānōrum mīlitum cūstōdiam, ad occidentem vertī pedēs, pauxillum nesciō quid portāns viāticī, quod mē ab inopiā tantum dēfenderet. 3.3 Quid multa? Pervēnī tandem ad erēmum Calchidos, quae inter Immās et Beroeam magis ad austrum sita est. 3.4 Ibi, repertīs monachīs, eōrum mē magisteriō trādidī, manū et labōre victum quaeritāns, lascīviamque carnis refrēnāns iēiūniīs. 3.5 Post multōs annōs incīdit mihi cōgitātiō, ut ad patriam pergerem, et, dum advīveret māter—iam enim patrem mortuum audieram—sōlārer viduitātem eius, et exinde, vēnumdatā possessiunculā, partem ērogārem pauperibus, ex parte monastērium cōnstruerem, —quid ērubēscō cōnfitērī īnfidēlitātem meam?—partem in sūmptuum meōrum sōlātia reservārem. 3.6 Clāmāre hoc coepit abbās meus diabolī esse temptātiōnem, et sub honestae reī occāsiōne antīquī hostis āstūtiās. Hoc esse: revertī canem ad vomitum suum; sīc multōs monachōrum dēceptōs, numquam diabolum apertā fronte sē prōdere. Prōpōnēbat mihi exempla dē scrīptūrīs plūrima, inter quae illud, ab initiō quod Adam quoque et Ēvam spē dīvīnitātis supplantāverit. Et cum persuādēre nōn posset, prōvolūtus genibus obsecrābat, nē sē dēsererem, nē mē perderem, nē, arātrum tenēns, post tergum respicerem. 3.7 Vae miserō mihi! Vīcī pessimam victōriam, reputāns illum nōn meam ūtilitātem, sed suum sōlātium quaerere. 3.8 Prōsecūtus ergō mē dē monastēriō, quasi fūnus efferret, et ad extrēmum valē dīcēns ‘Videō tē,’ ait, ‘fīlī, Satānae notātum cautēriō. Nōn quaerō causās, excūsātiōnēs nōn recipiō. Ovis, quae dē ovīlī ēgreditur, lupī statim morsibus patet.’
Jerome Vita Malchi 4 read aloud (CF)
4.1 “Dē Beroeā Edessam pergentibus, vīcīna est pūblicō itinerī sōlitūdō, per quam Saracēnī, incertīs semper sēdibus, hūc atque illūc vagantur. Quae suspīciō frequentiam in illīs locīs viātōrum congregat, ut imminēns perīculum auxiliō mūtuō dēclīnētur. Erant in comitātū meō virī, fēminae, senēs, iuvenēs, parvulī, numerō circiter septuāgintā. 4.2 Et ecce: subitō equōrum camēlōrumque sessōrēs Ismāēlītae irruērunt, crīnītīs vittātīsque capitibus ac sēminūdō corpore, pallia et lātās galliculās trahentēs. Pendēbant ex umerō pharētrae; et, laxōs arcūs vibrantēs, hastīlia longa portābant; nōn enim ad pugnandum, sed ad praedandum vēnerant. 4.3 Rapimur, dissipāmur, in dīversa distrahimur. Ego interim, longō postlīminiō hērēditārius possessor, et sērō meī cōnsiliī paenitēns, cum alterā mulierculā in ūnīus erī servitūtem sortītus veniō. Dūcimur, immō portāmur sublīmēs in camēlīs; et per vastam erēmum, semper ruīnam timentēs, haerēmus potius quam sedēmus. Cibus sēmicrūdae carnēs; et lac camēlōrum pōtus erat.
Jerome Vita Malchi 5 read aloud (CF)
5.1. “Tandem, grandī amne trānsmissō, pervēnimus ad interiōrem sōlitūdinem, ubi, dominam līberōsque ex mōre gentis adōrāre iussī, cervīcēs flectimus. 5.2 Hīc, quasi clausus carcere, mūtātō habitū—id est nūdus—ambulāre discō; nam āeris intemperiēs praeter pudīcitiam nihil aliud vēlārī patiēbātur. 5.3 Trāduntur mihi pāscendae ovēs, et in malōrum comparātiōne, hōc fruor sōlātiō, quod dominōs meōs et cōnservōs rārius videō. 5.4 Vidēbar mihi aliquid habēre sānctī Iācōb, recordābar Moȳsī, quī et ipsī in erēmō pecorum quondam fuēre pāstōrēs. Vescēbar recentī cāseō et lacte. Ōrābam iūgiter, canēbamque psalmōs, quōs in monastēriō didiceram. 5.5 Dēlectābat mē captīvitās mea, agēbamque deī iūdiciō grātēs, quod monachum, quem in patriā fueram perditūrus, in erēmō invēneram.
Jerome Vita Malchi 6 read aloud (CF)
6.1. “Ō nihil umquam tūtum apud diabolum! Ō multiplicēs et ineffābilēs eius īnsidiae! Sīc quoque mē latentem invenit invidia. 6.2 Dominus, vidēns gregem suum crēscere, nihilque in mē dēprehendēns fraudulentiae—sciēbam enim Apostolum praecēpisse dominīs sīc quasi Deō fidēliter serviendum—et volēns mē remūnerāre, quō fīdum sibi magis faceret, trādidit mihi illam cōnservam, mēcum aliquandō captīvam. Et cum ego refūtārem, dīceremque mē Chrīstiānum, nec mihi licēre uxōrem vīventis accipere—siquidem captus nōbīscum vir eius ab aliō dominō fuerat abductus—, erus ille implācābilis, in furōrem versus, ēvāgīnātō mē coepit appetere gladiō. Et nisi festīnus tenēre brācchiō mulierem praeoccupāssem, īlicō fūdisset sanguinem meum. 6.3 Iam vēnerat tenebrōsior solitō et mihi nimium mātūra nox. Dūcō in spēluncam sēmirutam novam coniugem, et, prōnubante nōbīs trīstitiā, uterque dētestāmur alterutrum, nec fatēmur. 6.4 Tunc vērē sēnsī captīvitātem meam, prōstrātusque humī monachum coepī plangere quem perdēbam, dīcēns: ‘Hūcine miser servātus sum? Ad hoc mē mea scelera perdūxērunt ut, incānēscente iam capite, virgō marītus fierem? Quid prōdest parentēs, patriam, rem familiārem contempsisse prō Dominō, sī hoc faciō, quod, ut nē facerem, illa contempsī? Nisi quod forte proptereā haec sustineō, quia patriam dēsīderāvī. 6.5 ‘Quid agimus, anima? Perīmus, an vincimus? Exspectāmus manum Dominī, an propriō mucrōne cōnfodimur? Verte in tē gladium: tua magis mors timenda quam corporis est. Habet et pudīcitia servāta martyrium suum. Iaceat īnsepultus Chrīstī testis in erēmō; ipse mihi erō et persecūtor et martyr.’ 6.6 Sīc fātus, ēdūxī in tenebrīs quoque micantem gladium, et, acūmine contrā mē versō, ‘Valē,’ inquam, ‘īnfēlīx mulier; habētō mē martyrem potius quam marītum.’ 6.7 Tunc illa, prōvolūta pedibus meīs, ‘Per ego tē’ inquit, ‘Iēsum, per hūius hōrae necessitātem rogō, nē effundās sanguinem tuum. Vel sī morī placet, in mē prius verte mucrōnem. Sīc nōbīs potius coniungāmur: etiam sī vir meus ad mē redīret, servārem castitātem, quam mē captīvitās docuit; vel interīrem, antequam perderem. Cūr moreris nē mihi iungāris? Ego morerer, sī iungī vellēs. Habētō ergō mē coniugem pudīcitiae; et magis animae cōpulam amātō quam corporis. Spērent dominī marītum; Chrīstus nōverit fratrem. Facile persuādēbimus nūptiās, cum nōs vīderint sīc amāre.’ 6.8 Fateor, obstipuī: et admīrātus virtūtem fēminae, coniuge plūs amāvī. Numquam tamen illīus nūdum corpus intuitus sum, numquam carnem tetigī, timēns in pāce perdere quod in proeliō servāveram. 6.9 Trānseunt in tālī mātrimōniō diēs plūrimī. Amābiliōrēs nōs dominīs fēcerant nūptiae. Nūlla fugae suspīciō; interdum et mēnse tōtō abībam, fīdus gregis pāstor per sōlitūdinem.
Jerome Vita Malchi 7 read aloud (CF)
7.1 “Post grande intervāllum, dum sōlus in erēmō sedeō, et praeter caelum terramque nihil videō, coepī mēcum tacitus volvere, et, inter multa, monachōrum contubernia recordārī, maximēque vultum patris meī, quī mē ērudierat, tenuerat, perdiderat. 7.2 Sīcque cōgitāns, aspiciō formīcārum gregem angustō calle fervēre. Vidērēs onera māiōra quam corpora. Aliae herbārum quaedam sēmina forcipe ōris trahēbant, aliae ēgerēbant humum dē foveīs et aquārum meātus aggeribus exclūdēbant. Illae, ventūrae hiemis memorēs, nē madefacta humus in herbam horrea verteret, illāta sēmina praecīdēbant; hae, lūctū celebrī, corpora dēfūncta portābant. Quodque magis mīrum est in tantō agmine, ēgrediēns nōn obstābat intrantibus; quīn potius, sī quam sub fasce vīdissent et onere concidisse, suppositīs umerīs, adiuvābant. 7.3 Quid multa? Pulchrum mihi spectāculum diēs illa praebuit, unde, recordātus Salomōnis ad formīcae sollertiam nōs mittentis et pigrās mentēs sub tālī exemplō suscitantis, coepī taedēre captīvitātis, et monastēriī cellulās quaerere ac formīcārum illārum sollicitūdinem dēsīderāre ubi labōrātur in medium, et, cum nihil cūiusquam proprium sit, omnia omnium sunt.
Jerome Vita Malchi 8 read aloud (CF)
8.1. “Regressō ad cubīle occurrit mulier. Trīstitiam animī vultū dissimulāre nōn potuī. Rogat cūr ita exanimātus sim. Audit causās. Hortor ad fugam. Nōn aspernātur. Petō silentium. Fidem tribuit. Et iūgī susurrō, inter spem et metum mediī fluctuāmus. 8.2 Erant mihi in grege duo hircī mīrae magnitūdinis; quibus occīsīs utrēs faciō, eōrumque carnēs viāticō praeparō, et prīmō vespere, putantibus dominīs nōs sēcrētō cubitāre, invādimus iter utrēs et partēs carnium portantēs. 8.3 Cumque pervēnissēmus ad fluvium—nam decem mīlibus aberat—īnflātīs ascēnsīsque utribus, aquīs nōs crēdimus, paulātim pedibus subrēmigantēs ut, deorsum nōs flūmine dēferente et multō longius quam cōnscenderāmus in alteram nōs expōnente rīpam, vestīgium sequentēs perderent. 8.4 Sed inter haec madefactae carnēs et ex parte lāpsae vix trīduī cibum pollicēbantur. Bibimus usque ad satietātem, futūrae nōs sitī praeparantēs. 8.5 Currimus; post tergum semper aspicimus; et magis noctibus prōmovēmur, vel propter īnsidiās lātē vagantium Saracēnōrum, vel propter ārdōrem sōlis nimium. Paveō miser etiam referēns: et iam sēcūrus, tōtō tamen corpore perhorrēscō.
Jerome Vita Malchi 9 read aloud (CF)
9.1. “Post diem tertium, dubiō aspectū procul respicimus duōs camēlīs īnsidentēs venīre concitē. Statimque mēns malī praesāga putāre dominum, meditārī mortem, sōlem cernere nigrēscentem. Dumque timēmus, et vestīgiīs per arēnās nōs prōditōs intellegimus, offertur ad dexteram specus longē sub terram penetrāns. 9.2 Igitur timentēs venēnāta animālia—solent quippe vīperae, rēgulī, et scorpiōnēs, cēteraque hūiuscemodī fervōrem sōlis dēclīnantia umbrās petere—intrāmus quidem spēluncam, sed statim in ipsō introitū sinistrae nōs foveae crēdimus, nēquāquam ultrā prōgredientēs, nē, dum mortem fūgimus, incurrerēmus in mortem; illudque nōbīscum reputantēs: sī iuvat Dominus miserōs, habēmus salūtem; sī dēspicit peccātōrēs, habēmus sepulcrum. 9.3 Quid putās nōbīs fuisse animī? Quid terrōris, cum ante specum haud procul stārent dominus et cōnservus et, vestīgiō indice, iam ad latebrās pervēnissent? 9.4 Ō multō gravior exspectāta, quam illāta mors! Rūrsus collābor et timōre lingua balbūtit; et quasi clāmante dominō, muttīre nōn audeō. 9.5 Mittit servum, ut nōs dē specū prōtrahat. Ipse camēlōs tenet et, ēvāgīnātō gladiō, nostrum exspectat adventum. 9.6 Intereā tribus fermē vel quattuor cubitīs introgressō famulō, nōbīs ex occultō tergum eius videntibus—nam oculōrum istīusmodī nātūra est ut, post sōlem, umbrās intrantibus caeca sint omnia—vōx per antrum sonat: ‘Exīte, furciferī; exīte, moritūrī! Quid stātis? Quid morāminī? Exīte, dominus vōs vocat.’ 9.7 Adhūc loquēbātur, et, ecce, per tenebrās aspicimus leaenam invāsisse hominem, et gutture suffōcātō, cruentum intrō trahere. Iēsu bone, quid tunc nōbīs terrōris, quid gaudiī fuit! Spectābāmus hostem nostrum perīre, dominō nesciente. 9.8 Quī cum vidēret illum morās facere, suspicātus duōs ūnī resistere, sed et īram differre nōn valēns, sīcut tenēbat gladium, ad spēluncam venit; et, clāmōre validō, servī increpāns socordiam, prius ā ferā tentus est quam nostrās latebrās penetrāret. 9.9 Quis hoc umquam crēderet, ut ante os nostrum prō nōbīs bēstia dīmicāret? Sublātō autem illō metū, similis ante oculōs nostrōs versābātur interitus, nisi quod tūtius fuerat leōnis rabiem quam īram hominum sustinēre. 9.10 Pavēmus intrīnsecus; et nē movēre quidem nōs ausī, praestōlābāmur ēventum reī, inter tanta perīcula, pudīcitiae tantum cōnscientiā prō mūrō saeptī. 9.11 Leaena īnsidiās cavēns, et vīsam sē esse sentiēns, apprehēnsum mordicus catulum mātūtīna effert, nōbīsque cēdit hospitium. Neque tamen satis crēdulī statim ērumpimus, sed exspectāmus diū; et ēgredī cōgitantēs, illīus nōbīs semper figūrābāmus occursum.