3.1. “Ego,” inquit, “mī nāte, Nisibēnī agellī colōnus, sōlus parentibus fuī. Quī, cum mē (quasi stirpem generis suī et hērēdem familiae) ad nūptiās cōgerent, monachum potius velle esse respondī. Quantīs pater minīs, quantīs māter blanditiīs persecūtī sunt, ut pudīcitiam prōderem, haec rēs sōla indiciō est, quod et domum et parentēs fūgī. 3.2 Et quia ad orientem īre nōn poteram, propter vīcīnam Persidem et Rōmānōrum mīlitum cūstōdiam, ad occidentem vertī pedēs, pauxillum nesciō quid portāns viāticī, quod mē ab inopiā tantum dēfenderet. 3.3 Quid multa? Pervēnī tandem ad erēmum Calchidos, quae inter Immās et Beroeam magis ad austrum sita est. 3.4 Ibi, repertīs monachīs, eōrum mē magisteriō trādidī, manū et labōre victum quaeritāns, lascīviamque carnis refrēnāns iēiūniīs. 3.5 Post multōs annōs incīdit mihi cōgitātiō, ut ad patriam pergerem, et, dum advīveret māter—iam enim patrem mortuum audieram—sōlārer viduitātem eius, et exinde, vēnumdatā possessiunculā, partem ērogārem pauperibus, ex parte monastērium cōnstruerem, —quid ērubēscō cōnfitērī īnfidēlitātem meam?—partem in sūmptuum meōrum sōlātia reservārem. 3.6 Clāmāre hoc coepit abbās meus diabolī esse temptātiōnem, et sub honestae reī occāsiōne antīquī hostis āstūtiās. Hoc esse: revertī canem ad vomitum suum; sīc multōs monachōrum dēceptōs, numquam diabolum apertā fronte sē prōdere. Prōpōnēbat mihi exempla dē scrīptūrīs plūrima, inter quae illud, ab initiō quod Adam quoque et Ēvam spē dīvīnitātis supplantāverit. Et cum persuādēre nōn posset, prōvolūtus genibus obsecrābat, nē sē dēsererem, nē mē perderem, nē, arātrum tenēns, post tergum respicerem. 3.7 Vae miserō mihi! Vīcī pessimam victōriam, reputāns illum nōn meam ūtilitātem, sed suum sōlātium quaerere. 3.8 Prōsecūtus ergō mē dē monastēriō, quasi fūnus efferret, et ad extrēmum valē dīcēns ‘Videō tē,’ ait, ‘fīlī, Satānae notātum cautēriō. Nōn quaerō causās, excūsātiōnēs nōn recipiō. Ovis, quae dē ovīlī ēgreditur, lupī statim morsibus patet.’