Vergil /

Edited by: Christopher Francese, Meghan Reedy, et al.

Vergil, Aeneid VI 756-787

'Nunc age, Dardaniam prōlem quae deinde sequātur

glōria, quī maneant Italā dē gente nepōtēs,

inlūstrīs animās nostrumque in nōmen itūrās,

expediam dictīs, et tē tua fāta docēbō.

Ille, vidēs, pūrā iuvenis quī nītitur hastā,760

proxima sorte tenet lūcis loca, prīmus ad aurās

aetheriās Italō commixtus sanguine surget,

Silvius, Albānum nōmen, tua postuma prōlēs,

quem tibi longaevō sērum Lāvīnia coniūnx

ēdūcet silvīs rēgem rēgumque parentem,765

unde genus Longā nostrum dominābitur Albā.

Proximus ille Procās, Trōiānae glōria gentis,

et Capys et Numitōr et quī tē nōmine reddet

Silvius Aenēās, pariter pietāte vel armīs

ēgregius, sī umquam rēgnandam accēperit Albam.770

Quī iuvenēs! Quantās ostentant, aspice, vīrīs

atque umbrāta gerunt cīvīlī tempora quercū!

Hī tibi Nōmentum et Gabiōs urbemque Fidēnam,

hī Collātīnās impōnent montibus arcēs,

Pōmetiōs Castrumque Inuī Bōlamque Coramque;775

haec tum nōmina erunt, nunc sunt sine nōmine terrae.

Quīn et avō comitem sēsē Māvortius addet

Rōmulus, Assaracī quem sanguinis Īlia māter

ēdūcet. Viden, ut geminae stant vertice cristae

et pater ipse suō superum iam signat honōre?780

Ēn huius, nāte, auspiciīs illa incluta Rōma

imperium terrīs, animōs aequābit Olympō,

septemque ūna sibī mūrō circumdabit arcēs,

fēlīx prōle virum: quālis Berecyntia māter

invehitur currū Phrygiās turrīta per urbēs785

laeta deum partū, centum complexa nepōtēs,

omnīs caelicolās, omnīs supera alta tenentīs.

extra

article Nav

Suggested Citation

Christopher Francese and Meghan Reedy, Vergil: Aeneid Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2016. ISBN: 978-1-947822-08-5. http://dcc.dickinson.edu/vergil-aeneid/vergil-aeneid-vi-756-787