Chapter 1

(1) Hannibal, Hamilcaris fīlius, Karthāginiēnsis. Sī vērum est, quod nēmō dubitat, ut populus Rōmānus omnēs gentēs virtūte superārit, nōn est īnfitiandum Hannibalem tantō praestitisse cēterōs imperātōrēs prūdentiā, quantō populus Rōmānus antecēdat fortitūdine cūnctās nātiōnēs.

(2) Nam quotiēnscumque cum eō congressus est in Italiā, semper discessit superior. Quod nisi domī cīvium suōrum invidiā dēbilitātus esset, Rōmānōs vidētur superāre potuisse. Sed multōrum obtrectātiō dēvīcit ūnīus virtūtem.

(3) Hic autem, velut hērēditāte relictum, odium paternum ergā Rōmānōs sīc cōnservāvit, ut prius animam quam id dēposuerit, quī quidem, cum patriā pulsus esset et aliēnārum opum indigēret, numquam dēstiterit animō bellāre cum Rōmānīs.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Mulligan, Bret. Nepos: Life of Hannibal. Dickinson College Commentaries (2013). http://dcc.dickinson.edu/nepos-hannibal/chapter-1