Chapter 5

(1) Hāc pugnā pugnātā, Rōmam profectus nūllō resistente. In propinquīs urbī montibus morātus est. Cum aliquot ibi diēs castra habuisset et Capuam reverterētur, Q. Fabius Māximus, dictātor Rōmānus, in agrō Falernō eī sē obiēcit.

(2) Hic, clausus locōrum angustiīs, noctū sine ūllō dētrīmentō exercitūs sē expedīvit; Fabiōque, callidissimō imperātōrī, dedit verba. Namque, obductā nocte, sarmenta in cornibus iuvencōrum dēligāta incendit ēiusque generis multitūdinem magnam dispālātam immīsit. Quō repentīnō obiectō vīsū tantum terrōrem iniēcit exercituī Rōmānōrum, ut ēgredī extrā vāllum nēmō sit ausus.

(3) Hanc post rem gestam nōn ita multīs diēbus M. Minucium Rūfum, magistrum equitum parī ac dictātōrem imperiō, dolō prōductum in proelium, fugāvit. Ti. Semprōnium Gracchum, iterum cōnsulem, in Lūcānīs absēns in īnsidiās inductum sustulit. M. Claudium Marcellum, quīnquiēns cōnsulem, apud Venusiam parī modō interfēcit.

(4) Longum est omnia ēnumerāre proelia. Quā rē hoc ūnum satis erit dictum, ex quō intellegī possit, quantus ille fuerit: quamdiū in Italiā fuit, nēmō eī in aciē restitit, nēmō adversus eum post Cannēnsem pugnam in campō castra posuit.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Bret Mulligan, Nepos: Life of Hannibal. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2013. ISBN: 978-1-947822-01-6. http://dcc.dickinson.edu/nepos-hannibal/chapter-5