Ecce autem tēlīs Panthūs ēlapsus Achīvum,
Panthūs Othryadēs, arcis Phoebīque sacerdōs,
sacra manū victōsque deōs parvumque nepōtem320
ipse trahit cursūque āmēns ad līmina tendit.
'Quō rēs summa locō, Panthū? Quam prēndimus arcem?'
Vix ea fātus eram gemitū cum tālia reddit:
'Vēnit summa diēs et inēluctābile tempus
Dardaniae. Fuimus Trōës, fuit Īlium et ingēns325
glōria Teucrōrum; ferus omnia Iuppiter Argōs
trānstulit; incēnsā Danaī dominantur in urbe.
Arduus armātōs mediīs in moenibus astāns
fundit equus victorque Sinōn incendia miscet
īnsultāns. Portīs aliī bipatentibus adsunt,330
mīlia quot magnīs umquam vēnēre Mycēnīs;
obsēdēre aliī tēlīs angusta viārum
oppositīs; stat ferrī aciēs mūcrōne coruscō
stricta, parāta necī; vix prīmī proelia temptant
portārum vigilēs et caecō Mārte resistunt.'335
Tālibus Othryadae dictīs et nūmine dīvum
in flammās et in arma feror, quō trīstis Erīnys,
quō fremitus vocat et sublātus ad aethera clāmor.
Addunt sē sociōs Rhīpeus et maximus armīs
Ēpytus, oblātī per lūnam, Hypanisque Dymāsque340
et laterī adglomerant nostrō, iuvenisque Coroebus
Mygdonidēs—illīs ad Trōiam forte diēbus
vēnerat īnsānō Cassandrae incēnsus amōre
et gener auxilium Priamō Phrygibusque ferēbat,
īnfēlīx quī nōn spōnsae praecepta furentis345
audierit!