[1] Hīs temporibus mīrāculum memorābile et antīquōrum simile in Brittāniā factum est. [2] Namque ad excitātiōnem vīventium dē morte animae, quīdam aliquandiū mortuus ad vītam resurrēxit corporis, et multa memorātū digna, quae vīderat, nārrāvit; ē quibus hīc aliquā breviter perstringenda esse putāvī. [3] Erat ergō pater familiās in regiōne Nordanhymbrōrum, quae vocātur Incuneningum, religiōsam cum domū suā gerēns vītam; quī īnfirmitāte corporis tāctus, et hāc crēscente per diēs, ad extrēmā perductus, prīmō tempore noctis dēfūnctus est; sed dīlūculō revivīscēns, ac repente residēns, omnēs, quī corporī flentēs adsēderant, timōre inmēnsō perculsōs in fugam convertit; uxor tantum, quae amplius amābat, quamvīs multum tremēns et pavida, remānsit. [4] Quam ille cōnsōlātus: ‘Nōlī,’ inquit, ‘timēre, quia iam vērē surrēxī ā morte, quā tenēbar, et apud hominēs sum iterum vīvere permissus; nōn tamen eā mihi, quā ante cōnsuēram, conversātiōne, sed multum dissimilī ex hōc tempore vīvendum est.’ [5] Statimque surgēns, abiit ad vīllulae ōrātōrium, et usque ad diem in ōrātiōne persistēns, mox omnem, quam possēderat, substantiam in trēs dīvīsit portiōnēs, ē quibus ūnam coniugī, alteram fīliīs trādidit, tertiam sibi ipse retentāns, statim pauperibus distribuit. [6] Nec multō post saeculī cūrīs absolūtus ad monastērium Mailros, quod Tvidi flūminis circumflexū maximā ex parte clauditur, pervēnit; acceptāque tōnsūrā, locum sēcrētae mānsiōnis, quam praevīderat abbās, intrāvit; et ibi usque ad diem mortis in tantā mentis et corporis contrītiōne dūrāvit, ut multa illum, quae aliōs latērent, vel horrenda vel dēsīderanda vīdisse, etiamsī lingua silēret, vīta loquerētur.

[7] Nārrābat autem hōc modō, quod vīderat: ‘Lūcidus,’ inquiēns, ‘aspectū et clārus erat indūmentō, quī mē dūcēbat. [8] Incēdēbāmus autem tacentēs, ut vidēbātur mihi, contrā ortum sōlis sōlstitiālem; cumque ambulārēmus, dēvēnimus ad vallem multae lātitūdinis ac profunditātis, īnfīnītae autem longitūdinis; quae ad levam nōbīs sita, ūnum latus flammīs ferventibus nimium terribile, alterum furentī grandine ac frīgore nivium omnia perflante atque verrente nōn minus intolerābile praeferēbat. [9] Utrumque autem erat animābus hominum plēnum, quae vicissim hūc inde vidēbantur quasi tempestātis impetū iactārī. [10] Cum enim vim fervōris inmēnsī tolerāre nōn possent, prōsiliēbant miserae in medium rigōris īnfēstī; et cum neque ibi quippiam requiēī invenīre valērent, resiliēbant rūrsus ūrendae in medium flammārum inextinguibilium. [11] Cumque hāc īnfēlīcī vicissitūdine longē lātēque, prout aspicere poteram, sine ūllā quiētis intercapēdine innumerābilīs spīrituum dēfōrmium multitūdō torquērētur, cōgitāre coepī, quod hic fortasse esset īnfernus, dē cuius tormentīs intolerābilibus nārrārī saepius audīvī. [12] Respondit cōgitātiōnī meae ductor, quī mē praecēdēbat: “Nōn hoc,” inquiēns, “suspiceris; nōn enim hic īnfernus est ille, quem putās.”

[13] ‘At cum mē hōc spectāculō tam horrendō perterritum paulātim in ulteriōra prōdūceret, vīdī subitō ante nōs obscūrārī incipere loca, et tenebrīs omnia replērī. [14] Quās cum intrārēmus, in tantum paulisper condēnsātae sunt, ut nihil praeter ipsās aspicerem, exceptā dumtaxat speciē et veste eius, quī mē dūcēbat. [15] Et cum prōgrederēmur ‘sōla sub nocte per umbrās,’ ecce subitō appārent ante nōs crēbrī flammārum tētrārum globī, ascendentēs quasi dē puteō magnō, rūrsumque dēcidentēs in eundem. [16] Quō cum perductus essem, repente ductor meus dispāruit, ac mē sōlum in mediō tenebrārum et horridae vīsiōnis relīquit. [17] At cum īdem globī ignium sine intermissiōne modo alta peterent, modo īma baratrī repeterent, cernō omnia, quae ascendēbant, fastīgia flammārum plēna esse spīritibus hominum, quī īnstar favīllārum cum fūmō ascendentium, nunc ad sublīmiōra prōicerentur, nunc retractīs ignium vapōribus relāberentur in profunda. [18] Sed et fētor inconparābilis cum eīsdem vapōribus ēbulliēns omnia illa tenebrārum loca replēbat. [19] Et cum diūtius ibi pavidus cōnsisterem, utpote incertus, quid agerem, quō verterem gressum, quī mē fīnis manēret; audiō subitum post terga sonitum inmānissimī flētūs ac miserrimī, simul et cachinnum crepitantem quasi vulgī indoctī captīs hostibus īnsultantīs. [20] Ut autem sonitus īdem clārior redditus ad mē usque pervēnit, cōnsīderō turbam malignōrum spīrituum, quae quīnque animās hominum merentēs heiulantēsque, ipsa multum exultāns et cachinnāns, mediās illās trahēbat in tenebrās; ē quibus vidēlicet hominibus, ut dīnōscere potuī, quīdam erat adtōnsus ut clēricus, quīdam lāicus, quaedam fēmina. [21] Trahentēs autem eōs malignī spīritūs dēscendērunt in medium baratrī illīus ārdentis; factumque est, ut cum longius subeuntibus eīs, flētum hominum et rīsum daemoniōrum clārē discernere nequīrem, sonum tamen adhūc prōmiscuum in auribus habērem. [22] Intereā ascendērunt quīdam spīrituum obscūrōrum dē abyssō illā flammivomā, et adcurrentēs circumdedērunt mē, atque oculīs flammantibus, et dē ōre ac nāribus ignem pūtidum efflantēs angēbant; forcipibus quoque igneīs, quōs tenēbant in manibus, minitābantur mē conprehendere, nec tamen mē ullātenus contingere, tametsī terrēre praesūmēbant. [23] Quī cum undiqueversum hostibus et caecitāte tenebrārum conclūsus, hūc illūcque oculōs circumferrem, sī forte alicunde quid auxiliī, quō salvārer, advenīret, appāruit retrō viā, quā vēneram, quasi fulgor stēllae micantis inter tenebrās, quī paulātim crēscēns, et ad mē ōcius festīnāns, ubi adpropinquāvit, dispersī sunt et aufūgērunt omnēs, quī mē forcipibus rapere quaerēbant spīritūs īnfēstī.

[24] ‘Ille autem, quī adveniēns eōs fugāvit, erat ipse, quī mē ante dūcēbat; quī mox conversus ad dextrum iter, quasi contrā ortum sōlis brūmālem mē dūcere coepit. [25] Nec mora, exemtum tenebrīs in aurās mē serēnae lūcīs ēdūxit; cumque mē in lūce apertā dūceret, vīdī ante nōs mūrum permaximum, cuius neque longitūdinī hinc vel inde, neque altitūdinī ūllus esse terminus vidērētur. [26] Coepī autem mīrārī, quārē ad mūrum accēderēmus, cum in eō nūllam iānuam, vel fenestram, vel ascēnsum alicubi cōnspicerem. [27] Cum ergō pervēnissēmus ad mūrum, statim nesciō quō ōrdine fuimus in summitāte eius. [28] Et ecce ibi campus erat lātissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia vernantium flōsculōrum plēnus, ut omnem mox fētōrem tenebrōsī fornācis, quī mē pervāserat, effugāret admīrandī huius suāvitās odōris. [29] Tanta autem lūx cūncta ea loca perfūderat, ut omnī splendōre diēī sīve sōlis merīdiānī radiīs vidērētur esse praeclārior. [30] Erantque in hōc campō innumera hominum albātōrum conventicula, sēdēsque plūrimae agminum laetantium. [31] Cumque inter chorōs fēlīcium incolārum mediōs mē dūceret, cōgitāre coepī, quod hoc fortasse esset rēgnum caelōrum, dē quō praedicārī saepius audīvī. [32] Respondit ille cōgitātuī meō: “Nōn,” inquiēns, “nōn hoc est rēgnum caelōrum, quod autumās.”

[33] ‘Cumque prōcēdentēs trānsīssēmus et hās beātōrum mānsiōnēs spīrituum, aspiciō ante nōs multō maiōrem lūminis grātiam quam prius; in quā etiam vōcem cantantium dulcissimam audīvī; sed et odōris flagrantia mīrī tanta dē locō effundēbātur, ut is, quem anteā dēgustāns quasi maximum rēbar, iam permodicus mihi odor vidērētur; sīcut etiam lūx illa campī flōrentis eximia, in conparātiōne eius, quae nunc appāruit, lūcīs, tenuissima prōrsus vidēbātur, et parva. [34] In cuius amoenitātem locī cum nōs intrātūrōs spērārem, repente ductor substitit; nec mora, gressum retorquēns ipsa mē, quā vēnimus, via redūxit.

[35] ‘Cumque reversī pervenīrēmus ad mānsiōnēs illās laetās spīrituum candidātōrum, dīxit mihi: “Scīs, quae sint ista omnia, quae vīdistī?” [36] Respondī ego: “Nōn.” [37] Et ait: “Vallis illa, quam aspexistī flammīs ferventibus et frīgōribus horrenda rigidīs, ipse est locus, in quō exāminandae et castīgandae sunt animae illōrum, quī differentēs cōnfitērī et ēmendāre scelera, quae fēcērunt, in ipsō tandem mortis articulō ad paenitentiam cōnfugiunt, et sīc dē corpore exeunt; quī tamen, quia cōnfessiōnem et paenitentiam vel in morte habuērunt, omnēs in diē iūdiciī ad rēgnum caelōrum perveniunt. [38] Multōs autem precēs vīventium, et elimosynae, et ieiūnia, et maximē celebrātiō missārum, ut etiam ante diem iūdiciī līberentur, adiuvant. [39] Porrō puteus ille flammivomus ac pūtidus, quem vīdistī, ipsum est os gehennae, in quō quīcumque semel incīderit, numquam inde līberābitur in aevum. [40] Locus vērō iste flōrifer, in quō pulcherrimam hanc iuventūtem iūcundārī ac fulgere cōnspicis, ipse est, in quō recipiuntur animae eōrum, quī in bonīs quidem operibus dē corpore exeunt; nōn tamen sunt tantae perfectiōnis, ut in rēgnum caelōrum statim mereantur intrōdūcī; quī tamen omnēs in diē iūdiciī ad vīsiōnem Chrīstī, et gaudia rēgnī caelestis intrābunt. [41] Nam quīcumque in omnī verbō, et opere, et cōgitātiōne perfectī sunt, mox dē corpore ēgressī ad rēgnum caeleste perveniunt; ad cuius vīcīna pertinet locus ille, ubi sonum cantilēnae dulcis cum odōre suāvitātis ac splendōre lūcīs audīstī. [42] Tū autem, quia nunc ad corpus revertī, et rūrsum inter hominēs vīvere dēbēs, sī āctūs tuōs cūriōsius discutere, et mōrēs sermōnēsque tuōs in rēctitūdine ac simplicitāte servāre studuerīs, accipiēs et ipse post mortem locum mānsiōnis inter haec, quae cernis, agmina laetābunda spīrituum beātōrum. [43] Namque ego, cum ad tempus abscessissem ā tē, ad hōc fēcī, ut, quid dē tē fierī dēbēret, agnōscerem.” [44] Haec mihi cum dīxisset, multum dētestātus sum revertī ad corpus, dēlectātus nīmīrum suāvitāte ac decōrē locī illīus, quem intuēbar, simul et cōnsortiō eōrum, quōs in illō vidēbam. [45] Nec tamen aliquid ductōrem meum rogāre audēbam; sed inter haec nesciō quō ōrdine repente mē inter hominēs vīvere cernō.’

[46] Haec et alia, quae vīderat, idem vir Dominī, nōn omnibus passim dēsidiōsīs ac vītae suae incūriōsīs referre volēbat, sed illīs sōlummodo, quī vel tormentōrum metū perterritī, vel spē gaudiōrum perennium dēlectātī, prōfectum pietātis ex eius verbīs haurīre volēbant. [47] Dēnique in vīcīniā cellae illīus habitābat quīdam monachus, nōmine Haemgils, presbyterātus etiam, quem bonīs āctibus adaequābat, gradū praeminēns, quī adhūc superest, et in Hiberniā īnsulā sōlitārius ultimam vītae aetātem pāne cibāriō et frīgida aqua sustentat. [48] Hic saepius ad eundem virum ingrediēns, audīvit ab eō repetītā interrogātiōne, quae et quālia essent, quae exūtus corpore vidēret; per cuius relātiōnem ad nostram quoque agnitiōnem pervēnēre, quae dē hīs pauca perstrīnximus. [49] Nārrābat autem vīsiōnēs suās etiam rēgī Aldfridō, virō undecumque doctissimō; et tam libenter tamque studiōsē ab illō audītus est, ut eius rogātū monastēriō suprā memorātō inditus, ac monachicā sit tōnsūrā corōnātus, atque ad eum audiendum saepissimē, cum illās in partēs dēvēnisset, accēderet. [50] Cui vidēlicet monastēriō tempore illō religiōsae ac modestae vītae abbās et presbyter Edilvald praeerat, quī nunc epīscopālem Lindisfarnensis ecclēsiae cathedram condignīs gradū āctibus servat.

[51] Accēpit autem in eōdem monastēriō locum mānsiōnis sēcrētiōrem, ubi līberius continuīs in ōrātiōnibus famulātuī suī conditōris vacāret. [52] Et quia locus ipse super rīpam flūminis erat situs, solēbat hoc crēber ob magnum castīgandī corporis affectum ingredī, ac saepius in eō supermeantibus undīs inmergī; sīcque ibīdem quamdiū sustinēre posse vidēbātur, psalmīs vel precibus īnsistere, fīxusque manēre, ascendente aquā flūminis usque ad lumbōs, aliquandō et usque ad collum; atque inde ēgrediēns ad terram, numquam ipsa vestīmenta ūda atque algida dēpōnere cūrābat, dōnec ex suō corpore calefierent et siccārentur. [53] Cumque tempore hiemālī dēfluentibus circā eum semifractarum crustīs glaciērum, quās et ipse aliquandō contrīverat, quō habēret locum standī sīve inmergendī in fluviō, dīcerent, quī vidēbant: ‘Mīrum, frāter Drycthelmē,’ (hoc enim erat virō nōmen), ‘quod tantam frīgoris asperitātem ūllā ratiōne tolerāre praevalēs.’ [54] Respondēbat ille simpliciter, erat namque homō simplicis ingeniī, ac moderātae nātūrae: ‘Frīgidiōra ego vīdī.’ [55] Et cum dīcerent: ‘Mīrum, quod tam austēram tenēre continentiam vēlīs.’ [56] Respondēbat: ‘Austēriōra ego vīdī.’ [57] Sīcque usque ad diem suae vocātiōnis īnfatīgābilī caelestium bonōrum dēsīderiō corpus senīle inter cotīdiāna ieiūnia domābat, multīsque et verbō et conversātiōne salūtī fuit.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/pt/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-12