[1] Prīmīs sānē temporibus adventus eōrum in Fresiam, mox ut conperiit Vilbrord datam sibi ā prīncipe licentiam ibīdem praedicandī, accelerāvit venīre Rōmam, cuius sēdī apostolicae tunc Sergius pāpa praeerat, ut cum eius licentiā et benedictiōne dēsīderātum ēvangelīzandī gentibus opus inīret; simul et reliquiās beātōrum apostolōrum ac martyrum Chrīstī ab eō sē spērāns accipere, ut dum in gente, cui praedicāret, dēstrūctīs īdōlīs ecclēsiās īnstitueret, habēret in promtū reliquiās sānctōrum, quās ibi intrōdūceret; quibusque ibīdem dēpositīs, cōnsequenter in eōrum honōrem, quōrum essent illae, singula quaeque loca dēdicāret. [2] Sed et alia perplūra, quae tantī operis negōtium quaerēbat, vel ibi discere vel inde accipere cupiēbat. [3] In quibus omnibus cum suī vōtī compos esset effectus, ad praedicandum rediit.

[4] Quō tempore frātrēs, quī erant in Fresiā verbī ministeriō mancipātī, ēlēgērunt ex suō numerō virum modestum mōribus, et mānsuētum corde, Suidberctum, quī eīs ōrdinārētur antistes, quem Brittāniam dēstinātum ad petītiōnem eōrum ōrdināvit reverentissimus Vilfrid epīscopus, quī tum forte patriā pulsus in Merciōrum regiōnibus exulābat. [5] Nōn enim eō tempore habēbat epīscopum Cantia, dēfūnctō quidem Theodōrō, sed necdum Berctvaldō successōre eius, quī trāns mare ōrdinandus ierat, ad sēdem epīscopātūs suī reversō.

[6] Quī vidēlicet Suidberct acceptō epīscopātū, dē Brittaniā regressus, nōn multō post ad gentem Boructuarōrum sēcessit, ac multōs eōrum praedicandō ad viam vēritātis perdūxit. [7] Sed expugnātis nōn longō post tempore Boructuaris ā gente Antīquōrum Saxōnum, dispersī sunt quōlibet hī, quī verbum recēperant; ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit, quī interpellante Bliththrydae coniuge suā, dedit eī locum mānsiōnis in īnsulā quādam Hrenī, quae linguā eōrum vocātur In lītore; in quā ipse, cōnstrūctō monastēriō, quod hāctenus hērēdēs possident eius, aliquandiū continentissimam gessit vītam, ibique diem clausit ultimum.

[8] Postquam vērō per annōs aliquot in Fresiā, quī advēnerant, docuērunt, mīsit Pippin favente omnium cōnsēnsū virum venerābilem Vilbrordum Rōmam, cuius adhūc pontificātum Sergius habēbat, postulāns ut eīdem Fresonum gentī archiepiscopus ōrdinārētur. [9] Quod ita, ut petierat, inplētum est, annō ab incarnātiōne Dominī DCXCVI. [10] Ōrdinātus est autem in ecclēsiā sānctae martyris Ceciliae, diē nātālis eius, inpositō sibi ā pāpā memorātō nōmine Clēmentis; ac mox remissus ad sēdem epīscopātūs suī, id est post diēs XIIII, ex quō in urbem vēnerat.

[11] Dōnāvit autem eī Pippin locum cathedrae epīscopālis in castellō suō inlūstrī, quod antīquō gentium illārum verbō Viltaburg, id est Oppidum Viltōrum, linguā autem Gallicā Trāiectum vocātur; in quō aedificātā ecclēsiā, reverentissimus pontifex longē lātēque verbum fideī praedicāns, multōsque ab errōre revocāns, plūrēs per illās regiōnēs ecclēsiās, sed et monastēria nōnnūlla cōnstrūxit. [12] Nam nōn multō post aliōs quoque illīs in regiōnibus ipse cōnstituit antistitēs ex eōrum numerō frātrum, quī vel sēcum, vel post sē illō ad praedicandum vēnerant; ex quibus aliquantī iam dormiērunt in Dominō. [13] Ipse autem Vilbrord, cognōmentō Clēmēns, adhūc superest, longā iam venerābilis aetāte, utpote trīcēsimum et sextum in epīscopātū habēns annum, et post multiplicēs mīlitiae caelestīs agōnēs ad praemia remūnerātiōnis supernae tōtā mente suspīrāns.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/pt/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-11