[1] Neque hoc praetereundum silentiō, quod famulus Chrīstī Heribald in sē ipsō ab eō factum solet nārrāre mīrāculum, quī tunc quidem in clērō illīus conversātus, nunc monastēriō, quod est iuxtā ōstium Tīnī flūminis, abbātis iūre praeēst. [2] ‘Vītam,’ inquit, ‘illīus, quantum hominibus aestimāre fās est, quod praesēns optimē cognōvī, per omnia epīscopō dignam esse conperī. [3] Sed et cuius meritī apud internum testem habitus sit, et in multīs aliīs, et in mē ipsō maximē expertus sum; quippe quem ab ipsō, ut ita dīcam, mortis līmite revocāns, ad viam vītae suā ōrātiōne ac benedictiōne redūxit. [4] Nam cum prīmaevō adulēscentiae tempore in clērō illīus dēgerem, legendī quidem canendīque studiīs trāditus, sed nōn adhūc animum perfectē ā iuvenīlibus cohibēns inlecebrīs, contigit diē quādam nōs iter agentēs cum illō dēvēnisse in viam plānam et amplam, aptamque cursuī equōrum; coepēruntque iuvenēs, quī cum ipsō erant, maximē lāicī, postulāre epīscopum, ut cursū maiōre equōs suōs invicem probāre licēret. [5] At ille prīmō negāvit, ōtiōsum dīcēns esse, quod dēsīderābant; sed ad ultimum multōrum ūnanimā intentiōne dēvictus: “Facite,” inquit, “sī vultis, ita tamen, ut Herebald ab illō sē certāmine funditus abstineat.” [6] Porrō ipse dīligentius obsecrāns, ut et mihi certandī cum illīs cōpia darētur, (fīdēbam namque equō, quem mihi ipse optimum dōnāverat), nēquāquam inpetrāre potuī.

[7] ‘At cum saepius hūc atque illūc, spectante mē et epīscopō, concitātīs in cursum equīs reverterentur; et ipse lascīvō superātus animō nōn mē potuī cohibēre, sed, prohibente licet illō, lūdentibus mē miscuī, et simul cursū equī contendere coepī. [8] Quod dum agerem, audīvī illum post tergum mihi cum gemitū dīcentem: “Ō quam magnum vae facis mihi sīc equitandō!” [9] Et ego audiēns, nihilōminus coeptīs īnstitī vetitīs. [10] Nec mora, dum fervēns equus quoddam itineris concavum valentiōre impetū trānsilīret, lāpsus dēcidī, et mox velut ēmoriēns sēnsum penitus mōtumque omnem perdidī. [11] Erat namque illō in locō lapis terrae aequālis obtēctus cespite tenuī, neque ūllus alter in tōtā illā campī plānitiē lapis invenīrī poterat; cāsūque ēvēnit, vel potius dīvīnā prōvīsiōne ad pūniendam inoboedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manū, quam capitī ruēns subposueram, tangerem, atqnfrue īāctō pollice capitis quoque iūnctūra solverētur; et ego, ut dīxī, simillimus mortuō fierem. [12] Et quia movērī nōn poteram, tetendērunt ibīdem pāpiliōnem, in quō iacērem. [13] Erat autem hōra diēī circiter septima, ā quā ad vesperam usque quiētus et quasi mortuus permanēns, tunc paululum reviviscō, ferorque domum ā sociīs, ac tacitus tōtā nocte perdūrō. [14] Vomēbam autem sanguinem, eō quod et interānea essent ruendō convulsa. [15] At epīscopus gravissimē dē cāsū et interitū meō dolēbat, eō quod mē speciālī dīligeret affectū; nec voluit nocte illā iuxtā mōrem cum clēricīs suīs manēre, vērum sōlus in ōrātiōne persistēns noctem dūcēbat pervigilem, prō meā, ut reor, sospitātē supernae pietātī supplicāns. [16] Et māne prīmō ingressus ad mē, ac dictā super mē ōrātiōne, vocāvit mē nōmine meō, et quasi dē somnō gravī excitātum interrogāvit, sī nōssem, quis esset, quī loquerētur ad mē. [17] At ego aperiēns oculōs aiō: “Etiam; tū es antistes meus amātus.” [18] “Potes,” inquit, “vīvere?” Et ego: “Possum,” inquam, “per ōrātiōnēs vestrās, sī voluerit Dominus.”

[19] ‘Quī inpōnēns capitī meō manum, cum verbīs benedictiōnis, rediit ad ōrandum; et post pusillum mē revīsēns, invēnit sedentem, et iam loquī valentem; coepitque mē interrogāre, dīvīnō, ut mox patuit, admonitus īnstīnctū, an mē esse baptīzātum absque scrūpulō nōssem. [20] Cui ego absque ūllā mē hoc dubietāte scīre respondī, quia salūtārī fonte in remissiōnem peccātōrum essem ablūtus; et nōmen presbyterī, ā quō mē baptīzātum nōveram, dīxī. [21] At ille: “Sī ab hōc,” inquit, “sacerdōte baptīzātus es, nōn es perfectē baptīzātus; novī namque eum, et quia cum esset presbyter ōrdinātus, nullātenus propter ingeniī tarditātem potuit cathecīzandī vel baptīzandī ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius praesumtiōne ministeriī, quod rēgulāriter inplēre nequībat, omnimodīs cessāre praecēpī.” [22] Quibus dictīs eādem hōrā mē cathecīzāre ipse cūrāvit; factumque est, ut, exsufflante illō in faciem meam, cōnfestim mē melius habēre sentīrem. [23] Vocāvit autem medicum, et dissolūtam mihi emicraniī iūnctūram conpōnere atque alligāre iussit. [24] Tantumque mox acceptā eius benedictiōne convaluī, ut in crāstinum ascendēns equum cum ipsō iter in alium locum facerem; nec multō post plēnē cūrātus vītālī etiam undā perfūsus sum.’

[25] Mānsit autem in epīscopātū annīs XXXIII, et sīc caelestia rēgna cōnscendēns, sepultus est in porticū sānctī Petrī in monastēriō suō, quod dīcitur In silvā Derōrum, annō ab incarnātiōne dominicā DCCō XXIō. [26] Nam cum prae maiōre senectūte minus epīscopātuī administrandō sufficeret, ōrdinātō in epīscopātum Eboracēnsis ecclēsiae Vilfridō presbyterō suō, sēcessit ad monastērium praefātum, ibique vītam in Deō dignā conversātiōne conplēvit.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/pt/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-6