[1] Ut autem vīdit vir Dominī Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus venīre permittēbātur, retentus ob aliam sānctae ecclēsiae ūtilitātem, dē quā ōrāculō fuerat praemonitus; nec Victberct illās dēveniēns in partēs quicquam prōficiēbat, temtavit adhūc in opus verbī mittere virōs sānctōs et industriōs, in quibus eximius Vilbrord presbyterī gradū et meritō praefulgēbat. [2] Quī cum illō advēnissent, erant autem numerō XII, dīvertentēs ad Pippīnum ducem Francōrum, grātanter ab illō susceptī sunt; et quia nūper citeriōrem Frēsiam expulsō inde Rathbedō rēge cēperat, illō eōs ad praedicandum mīsit; ipse quoque imperiālī auctōritāte iuvāns, nē quī praedicantibus quicquam molestiae īnferret; multīsque eōs, quī fidem suscipere vellent, beneficiīs adtollēns; unde factum est, opitulante grātiā dīvīnā, ut multōs in brevī ab idolatrīā ad fidem converterent Chrīstī.

[3] Hōrum secūtī exempla duo quīdam presbyterī dē nātiōne Anglōrum, quī in Hiberniā multō tempore prō aeternā patriā exulāverant, vēnērunt ad prōvinciam Antīquōrum Saxonum, sī forte aliquōs ibīdem praedicandō Chrīstō adquīrere possent. [4] Erant autem ūnīus ambō, sīcut dēvōtiōnis, sīc etiam vocābulī; nam uterque eōrum appellābātur Heuvald; ea tamen distīnctiōne, ut prō dīversā capillōrum speciē ūnus Niger Heuvald, alter Albus Heuvald dīcerētur; quōrum uterque pietāte religiōnis inbūtus, sed Niger Heuvald magis sacrārum litterārum erat scientiā īnstitūtus. [5] Quī venientēs in prōvinciam intrāvērunt hospitium cuiusdam vīlicī, petiēruntque ab eō, ut trānsmitterentur ad satrapam, quī super eum erat, eō quod habērent aliquid lēgātiōnis et causae ūtilis, quod dēbērent ad illum perferre. [6] Nōn enim habent rēgem idem Antīquī Saxonēs, sed satrapās plūrimōs suae gentī praepositōs, quī ingruente bellī articulō mittunt aequāliter sortēs, et, quemcumque sors ostenderit, hunc tempore bellī ducem omnēs sequuntur, huic obtemperant; perāctō autem bellō, rūrsum aequālis potentiae omnēs fīunt satrapae. [7] Suscēpit ergō eōs vīlicus, et prōmittēns sē mittere eōs ad satrapam, quī super sē erat, ut petēbant, aliquot diēbus sēcum retinuit.

[8] Quī cum cognitī essent ā barbarīs, quod essent alterīus religiōnis, (nam et psalmīs semper atque ōrātiōnibus vacābant, et cotīdiē sacrificium Deō victimae salūtāris offerēbant, habentēs sēcum vāscula sacra et tabulam altāris vice dēdicātam), suspectī sunt habitī, quia, sī pervenīrent ad satrapam, et loquerentur cum illō, āverterent illum ā dīīs suīs, et ad novam Chrīstiānae fideī religiōnem trānsferrent, sīcque paulātim omnīs eōrum prōvincia veterem cōgerētur novā mūtāre cultūram. [9] Itaque rapuērunt eōs subitō, et interēmērunt; Album quidem Heuvaldum vēlōcī occīsiōne gladiī, Nigellum autem longō suppliciōrum cruciātū, et horrendā membrōrum omnium discerptiōne; quōs interemtōs in Rhēnō prōiēcērunt. [10] Quod cum satrapā ille, quem vidēre volēbant, audīsset, īrātus est valdē, quod ad sē venīre volentēs peregrīnī nōn permitterentur; et mittēns occīdit vīcānōs illōs omnēs, vīcumque incendiō cōnsūmsit. [11] Passī sunt autem praefātī sacerdōtēs et famulī Chrīstī Vō. Nōnārum Octobrium diē.

[12] Nec martyriō eōrum caelestia dēfuēre mīrācula. [13] Nam cum peremta eōrum corpora amnī, ut dīximus, ā pāgānīs essent iniectā, contigit, ut haec contrā impetum fluviī dēcurrentis, per XL ferē mīlia passuum, ad eā usque loca, ubi illōrum erant sociī, trānsferrentur. [14] Sed et radius lūcīs permaximus, atque ad caelum usque altus, omnī nocte suprā locum fulgēbat illum, ubicumque eā pervēnisse contingeret, et hoc etiam pāgānīs, quī eōs occīderant, intuentibus. [15] Sed et ūnus ex eīs in vīsiōne nocturnā appāruit cuidam dē sociīs suīs, cui nōmen erat Tilmon, virō inlūstrī, et ad saeculum quoque nōbilī, quī dē mīlite factus fuerat monachus; indicāns, quod eō locī corpora eōrum posset invenīre, ubi lūcem dē caelō terrīs radiāsse cōnspiceret. [16] Quod ita conplētum est. Inventa namque eōrum corpora iuxtā honōrem martyribus condignum recondita sunt, et diēs passiōnis vel inventiōnis eōrum congrua illīs in locīs venerātiōne celebrātus. [17] Dēnique glōriōsissimus dux Francōrum Pippin, ubi haec conperiit, mīsit, et adducta ad sē eōrum corpora condidit cum multā glōriā in ecclēsiā Colōniae cīvitātis iuxtā Rhēnum. [18] Fertur autem, quia in locō, quō occīsī sunt, fōns ēbullierit, quī in eōdem locō usque hodiē cōpiōsa fluentī suī dōna profundat.

    article Nav
    Previous

    Suggested Citation

    Rob Hardy. Bede: Historia Ecclesiastica Selections. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2017. ISBN: 978-1-947822-20-7. https://dcc.dickinson.edu/pt/bede-historia-ecclesiastica/book-5/chapter-5-10