[20] Illa domus, in quā residēbant, erat quasi īnserta per parietēs, in circuitū, dē appendentibus vāsculīs dīversī generis metallī, frēnīs et cornibus circumdatīs argentō.
[21] Tunc sānctus Brendānus dīxit ministrō suō, quī solēbat pānem appōnere frātribus: “Fer prandium quod nōbīs Deus mīsit.” [22] Quī statim surrēxit: invēnit mēnsam positam, et linteāmina, et pānēs singulōs mīrī candōris, et piscēs.
[23] Cum allāta fuissent omnia, benedīxit sānctus Brendānus prandium et dīxit frātribus suīs: “Quī dat ēscam omnī carnī, cōnfitēminī Deō caelī.” [24] Residēbant igitur frātrēs et magnificābant Deum. Similiter dē pōtū, quantum volēbant. [25] Fīnīta iam coena, et opus Deī perfīnītum, dīxit praedictus vir: “Requiēscite: ecce singula lectula et bene strāta. Opus est vōbīs ut repausētis membra vestra ex labōre nimiō nāvigiī vestrī.”