Navigatio Brendani 6.13-19 read by Christopher Francese

[13]      Cum vērō omnēs ascendissent dē nāvī et stetissent forīs in terrā, praecēpit sānctus Brendānus ut nihil dē suppellectilī tulissent dē nāvī forās. [14] Porrō ambulantibus per rīpās maris, occurit illīs canis per quandam sēmitam, et venit ad pedēs sānctī Brendānī, sīcut solent canēs venīre ad pedēs dominōrum suōrum. [15] Tunc sānctus Brendānus dīxit frātribus suīs: “Nōnne bonum nūntium dōnāvit nōbīs Deus? Sequiminī eum.” [16] Tunc sānctus Brendānus cum frātribus suīs secūtī sunt canem usque ad oppidum.

[17]      Intrantibus autem oppidum, vīdērunt aulam magnam ac strātam lectulīs et sedīlibus, aquamque ad pedēs lavandōs. [18] Cum autem resēdissent, praecēpit sānctus Brendānus suīs sociīs, dīcēns: “Cavēte, frātrēs, nē Satanas perdūcat vōs in temptātiōnem. [19] Videō illum suādentem ūnum ex tribus frātribus, quī post nōs vēnērunt dē nostrō monastēriō, dē fūrtō pessimō. Ōrāte prō animā eius: nam carō eius trādita est in potestātem Satanae.”

article Nav