[9] Sānctus Brendānus, cum haec vīdisset, dīxit: “Nōlīte facere: stultum est enim quod agitis, quandō Deus nōn vult nōbīs ostendere portum intrandī, et vultis rapīnam facere. [10] Dominus Iēsus Chrīstus post trēs diēs ostendet servīs suīs portum et locum manendī, ut reficiantur corpora vexātōrum.”
[11] Cum autem circuīrent per trēs diēs illam īnsulam, tertiā diē, circā hōram nōnam, invēnērunt portum ubi erat aditus ūnīus nāvis. [12] Et statim surrēxit sānctus Brendānus et benedīxit introitum. Erat namque petra incīsa ex utrāque parte, mīrae altitūdinis, sīcut mūrus.