1. Item, cum in vīcō quōdam templum antīquissimum dīruisset et arborem pīnum, quae fānō erat proxima, esset adgressus excīdere, tum vērō antistēs locī illius cēteraque gentīlium turba coepit obsistere. 2. et cum īdem illī, dum templum ēvertitur, imperante Dominō quiēvissent, succīdī arborem nōn patiēbantur. ille eōs sēdulō commonēre, nihil esse religiōnis in stīpite: Deum potius, cui servīret ipse, sequerentur: arborem illam succīdī oportēre, quia esset daemonī dēdicāta. 3. tum ūnus ex illīs quī erat audācior cēterīs: 'sī habēs,' inquit, 'aliquam dē Deō tuō, quem dīcis tē colere, fidūciam, nōsmet ipsī succīdēmus hanc arborem, tu ruentem excipe: et sī tēcum est tuus, ut dīcis, Dominus, ēvādēs.' 4. tum ille intrepidē cōnfisus in Dominō factūrum sē pollicētur. hīc vērō ad istīus modī condiciōnem omnis illa gentīlium turba cōnsēnsit, facilemque arboris suae habuēre iactūram, sī inimīcum sacrōrum suōrum casū illius obruissent. 5. itaque cum ūnam in partem pīnus illa esset acclīnis, ut nōn esset dubium, quam in partem succīsa corrueret, eō locī vinctus statuitur prō arbitriō rusticōrum, quō arborem esse cāsuram nēmō dubitābat. 6. succīdere igitur ipsī suam pīnum cum ingentī gaudiō laetitiāque coepērunt. aderat ēminus turba mīrantium. iamque paulatim nūtāre pīnus et ruīnam suam cāsūra minitārī. 7. pallēbant ēminus monachī et perīculō iam propiōre conterritī spem omnem fidemque perdiderant, sōlam Martīnī mortem exspectantēs. 8. at ille cōnfīsus in Dominō intrepidus opperiēns, cum iam fragōrem suī pinūs concidēns ēdidisset, iam cadentī, iam super sē ruentī, ēlevātā obviam manū, signum salūtis oppōnit. tum vērō — velut turbinis modō retrō āctam putārēs — dīversam in partem ruit, adeo ut rusticōs, quī tōtō in locō steterant, paene prōstrāverit. 9. tum vērō in caelum clāmōre sublātō gentīlēs stupēre mīrāculō, monachī flēre prae gaudiō, Christī nōmen in commune ab omnibus praedīcārī: satisque cōnstitit eō diē salūtem illī vēnisse regiōnī. nam nēmō ferē ex immānī illā multitūdine gentīlium fuit, quī nōn impositiōne manūs dēsīderātā Dominum Iēsum, relictō impietātis errōre, crēdiderit. et vērē ante Martīnum paucī admodum, immō paene nūllī in illīs regiōnibus Christī nōmen recēperant: quod adeo virtūtibus illius exemplōque convaluit, ut iam ibi nūllus locus sit, qui nōn aut ecclēsiīs frequentissimīs aut monastēriīs sit replētus. nam ubi fāna dēstruxerat, statim ibi aut ecclēsiās aut monastēria cōnstruēbat.