Jerome /

Edited by William Turpin

8

8.1. “Regressō ad cubīle occurrit mulier. Trīstitiam animī vultū dissimulāre nōn potuī. Rogat cūr ita exanimātus sim. Audit causās. Hortor ad fugam. Nōn aspernātur. Petō silentium. Fidem tribuit. Et iūgī susurrō, inter spem et metum mediī fluctuāmus. 8.2 Erant mihi in grege duo hircī mīrae magnitūdinis; quibus occīsīs utrēs faciō, eōrumque carnēs viāticō praeparō.  Et prīmō vespere, putantibus dominīs nōs sēcrētō cubitāre, invādimus iter utrēs et partēs carnium portantēs. 8.3 Cumque pervēnissēmus ad fluvium—nam decem mīlibus aberat—inflātīs et ascēnsīs utribus, aquīs nōs crēdimus, paulātim pedibus subrēmigantēs ut, deorsum flūmine dēferente et multō longius quam cōnscenderāmus in alteram nōs expōnente rīpam, vestīgium sequentēs perderent. 8.4 Sed inter haec madefactae carnēs et ex parte lāpsae vix trīduī cibum pollicēbantur. Bibimus usque ad satietātem, futūrae nōs sitī praeparantēs. 8.5 Currimus; post tergum semper aspicimus; et magis noctibus prōmovēmur, vel propter īnsidiās lātē vagantium Saracēnōrum, vel propter ārdōrem sōlis nimium. Paveō miser etiam referēns: et iam sēcūrus, tōtō tamen corpore perhorrēscō.

extras

article Nav
Previous: 
Next: