Jerome /

Edited by William Turpin

7

7.1 “Post grande intervāllum, dum sōlus in erēmō sedeō, et praeter caelum terramque nihil videō, coepī mēcum tacitus volvere, et, inter multa, monachōrum contubernia recordārī, maximēque vultum patris meī, quī mē ērudierat, tenuerat, perdiderat. 7.2 Sīcque cōgitāns, aspiciō formīcārum gregem angustō calle fervēre. Vidērēs onera māiōra quam corpora. Aliae herbārum quaedam sēmina forcipe ōris trahēbant, aliae ēgerēbant humum dē foveīs et aquārum meātūs aggeribus exclūdēbant. Illae, ventūrae hiemis memorēs, nē madefacta humus in herbam horrea verteret, illāta sēmina praecīdēbant; hae, lūctū celebrī, corpora dēfūncta portābant. Quodque magis mīrum est in tantō agmine, ēgrediēns nōn obstābat intrantibus; quīn potius, sī quam sub fasce vīdissent et onere concidisse, suppositīs umerīs, adiuvābant. 7.3 Quid multa? Pulchrum mihi spectāculum diēs illa praebuit, unde, recordātus Salomōnis ad formīcae sollertiam nōs mittentis et pigrās mentēs sub tālī exemplō suscitantis, coepī taedēre captīvitātis, et monastēriī cellulās quaerere ac formīcārum illārum sollicitūdinem dēsīderāre ubi labōrātur in medium, et, cum nihil cūiusquam proprium sit, omnia omnium sunt.

extras

article Nav
Previous: 
Next: