Jerome /

Edited by William Turpin

4

4.1 “Dē Beroeā Edessam pergentibus, vīcīna est pūblicō itinerī sōlitūdō, per quam Saracēnī, incertīs semper sēdibus, hūc atque illūc vagantur. Quae suspīciō frequentiam in illīs locīs viātōrum congregat, ut imminēns perīculum auxiliō mūtuō dēclīnētur. Erant in comitātū meō virī, fēminae, senēs, iuvenēs, parvulī, numerō circiter septuāgintā. 4.2 Et ecce: subitō equōrum camēlōrumque sessōrēs Ismāēlītae irruērunt, crīnītīs vittātīsque capitibus ac sēminūdō corpore, pallia et lātās galliculās trahentēs. Pendēbant ex umerō pharetrae; et, laxōs arcūs vibrantēs, hastīlia longa portābant; nōn enim ad pugnandum, sed ad praedandum vēnerant. 4.3 Rapimur, dissipāmur, in dīversa distrahimur. Ego interim, longō postlīminiō hērēditārius possessor, et sērō meī cōnsiliī paenitēns, cum alterā mulierculā in ūnīus erī servitūtem sortītus veniō. Dūcimur, immō portāmur sublīmēs in camēlīs; et per vastam erēmum, semper ruīnam timentēs, haerēmus potius quam sedēmus. Cibus sēmicrūdae carnēs; et lac camēlōrum pōtus erat.

extras

article Nav
Previous: 
Next: