Jerome /

Edited by William Turpin

5

5.1. “Tandem, grandī amne trānsmissō, pervenimus ad interiōrem sōlitūdinem, ubi, dominam eiusque līberōs ex mōre gentis adōrāre iussī, cervīcēs flectimus. 5.2 Hīc, quasi clausus carcere, mūtātō habitū—id est nūdus—ambulāre discō; nam āeris quoque intemperiēs praeter pudīcitiam nihil aliud vēlārī patiēbātur. 5.3 Trāduntur mihi pāscendae ovēs, et in malōrum comparātiōne, hōc fruor sōlāciō, quod dominōs meōs et cōnservōs rārius videō. 5.4 Vidēbar mihi habēre aliquid sānctī Iācōb, recordābar Moȳsī, quī et ipsī in erēmō pecorum quondam fuēre pāstōrēs. Vescēbar recentī cāseō et lacte. Ōrābam iūgiter, canēbam psalmōs, quōs in monastēriō didiceram. 5.5 Dēlectābat mē captīvitās mea, agēbamque Deī iūdiciō grātiās, quod monachum, quem in patriā fueram perditūrus, in erēmō invēneram.

extras

article Nav
Previous: 
Next: