Jerome /

Edited by William Turpin

9

9.1. “Post diem tertium, dubiō aspectū procul respicimus duōs camēlīs sedentēs venīre concitē. Statimque mēns malī praesāga putāre dominum, meditārī mortem, sōlem cernere nigrēscentem. Dumque timēmus, et vestīgiīs per arēnās nōs prōditōs intellegimus, offertur ad dexteram specus longē sub terram penetrāns. 9.2 Igitur timentēs venēnāta animālia—solent quippe vīperae, rēgulī, et scorpiōnēs, cēteraque hūiuscemodī fervōrem sōlis dēclīnantia umbrās petere—intrāmus quidem spēluncam, sed statim in ipsō introitū sinistrae nōs foveae crēdimus, nēquāquam ultrā prōgredientēs, nē, dum mortem fūgimus, incurrerēmus in mortem, illudque nōbīscum reputantēs: sī iuvat Dominus miserōs, habēmus salūtem; sī dēspicit peccātōrēs, habēmus sepulcrum. 9.3 Quid putās nōbīs fuisse animī? Quid terrōris, cum ante specum haud procul stārent dominus et cōnservus et, vestīgiō indice, iam ad latebrās pervēnissent? 9.4 Ō multō gravior exspectāta, quam illāta mors! Rūrsus collābor et timōre lingua balbūtit; et quasi clāmante dominō, muttīre nōn audeō. 9.5 Mittit servum, ut nōs dē specū prōtrahat. Ipse camēlōs tenet et, ēvāgīnātō gladiō, nostrum exspectat adventum. 9.6 Intereā tribus fermē vel quattuor cubitīs introgressō famulō, nōbīs ex occultō tergum eius videntibus—nam oculōrum istīusmodī nātūra est ut, post sōlem, umbrās intrantibus caeca sint omnia—vōx per antrum sonat: ‘Exīte, furciferī; exīte, moritūrī! Quid stātis? Quid morāminī? Exīte, dominus vocat.’ 9.7 Adhūc loquēbātur, et, ecce, per tenebrās aspicimus leaenam invāsisse hominem, et gutture suffōcātō, cruentum intrō trahere. Iēsu bone, quid tunc nōbīs terrōris, quid gaudiī fuit! Spectābāmus hostem nostrum perīre, dominō nesciente. 9.8 Quī cum vidēret illum morās facere, suspicātus duōs ūnī resistere, sed et īram differre nōn valēns, sīcut tenēbat gladium, ad spēluncam venit; et, clāmōre validō, servī increpāns socordiam, prius ā ferā tentus est quam nostrās latebrās penetrāret. 9.9 Quis hoc umquam crēderet, ut ante ōs nostrum bēstia prō nōbīs dīmicāret? Sublātō autem illō metū, similis ante oculōs nostrōs versābātur interitus, nisi quod tūtius fuerat leōnis rabiem quam īram hominum sustinēre. 9.10 Pavēmus intrīnsecus; et nē movēre quidem nōs ausī, praestōlābāmur ēventum reī, inter tanta perīcula, pudīcitiae tantum cōnscientiā prō mūrō saeptī. 9.11 Leaena īnsidiās cavēns, et vīsam sē esse sentiēns, apprehēnsum mordicus catulum mātūtīna effert, nōbīsque cēdit hospitium. Neque tamen satis crēdulī statim ērumpimus, sed exspectāmus diū; et ēgredī cōgitantēs, illīus nōbīs semper figūrābāmus occursum.

extras

article Nav
Previous: 
Next: