Chapter 5.48

Caesar, cōnsiliō ēius probātō, etsī opīniōne trium legiōnum dēiectus ad duās redierat, tamen ūnum commūnis salūtis auxilium in celeritāte pōnēbat. Vēnit māgnīs itineribus in Nerviōrum fīnēs. Ibī ex captīvīs cōgnōscit quae apud Cicerōnem gerantur quantōque in perīculō rēs sit. Tum cuidam ex equitibus Gallīs māgnīs praemiīs persuādet utī ad Cicerōnem epistolam dēferat. Hanc Graecīs cōnscrīptam litterīs mittit, nē interceptā epistolā nostra ab hostibus cōnsilia cōgnōscantur. Sī adīre nōn possit, monet ut trāgulam cum epistolā ad āmmentum dēligātā intrā mūnītiōnem castrōrum abiciat. In litterīs scrībit sē cum legiōnibus profectum celeriter adfore; hortātur ut prīstinam virtūtem retineat. Gallus perīculum veritus, ut erat praeceptum, trāgulam mittit. Haec cāsū ad turrim adhaesit neque ab nostrīs bīduō animadversa tertiō diē ā quōdam mīlite cōnspicitur, dēmpta ad Cicerōnem dēfertur. Ille perlēctam in conventū mīlitum recitat, māximāque omnēs laetitiā adficit. Tum fūmī incendiōrum procul vidēbantur, quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-5/chapter-5-48