Chapter 5.39

Itaque cōnfestim dīmīssīs nūntiīs ad Ceutrōnēs, Grūdiōs, Lēvācōs, Pleumoxiōs, Geidumnōs, quī omnēs sub eōrum imperiō sunt, quam māximās manūs possunt cōgunt et dē imprōvīsō ad Cicerōnis hīberna advolant nōndum ad eum fāmā dē Titūrī morte perlātā. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nōn nūllī mīlitēs, quī līgnātiōnis mūnītiōnisque causā in silvās discessissent, repentīnō equitum adventū interciperentur. Eīs circumventīs māgnā manū Ebūrōnēs, Nerviī, Aduātucī atque hōrum omnium sociī et clientēs legiōnem oppūgnāre incipiunt. Nostrī celeriter ad arma concurrunt, vāllum cōnscendunt. Aegrē is diēs sustentātur, quod omnem spem hostēs in celeritāte pōnēbant atque hanc adeptī victōriam in perpetuum sē fore victōrēs cōnfīdēbant.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-5/chapter-5-39