Chapter 5.31

Cōnsurgitur ex cōnsiliō; comprehendunt utrumque et ōrant nē suā dissēnsiōne et pertināciā rem in summum perīculum dēdūcant: facilem esse rem, seu maneant, seu proficīscantur, sī modo ūnum omnēs sentiant āc probent; contrā in dissēnsiōne nūllam sē salūtem perspicere. Rēs disputātiōne ad mediam noctem perdūcitur. Tandem dat Cotta permōtus manūs: superat sententia Sabīnī. Prōnūntiātur prīmā lūce itūrōs. Cōnsūmitur vigiliīs reliqua pars noctis, cum sua quisque mīles circumspiceret, quid sēcum portāre posset, quid ex īnstrūmentō hībernōrum relinquere cōgerētur. Omnia excōgitantur, quārē nec sine perīculō maneātur et languōre mīlitum et vigiliīs perīculum augeātur. Prīmā lūce sīc ex castrīs proficīscuntur ut quibus esset persuāsum nōn ab hoste sed ab homine amīcissimō Ambiorige cōnsilium datum, longissimō āgmine māximīsque impedīmentīs.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-5/chapter-5-31