Chapter 5.47

Hōrā circiter tertiā ab antecursōribus dē Crassī adventū certior factus, eō diē mīlia passuum XX prōcēdit. Crassum Samarobrīvae praeficit legiōnemque eī attribuit, quod ibi impedīmenta exercitūs, obsidēs cīvitātum, litterās pūblicās, frūmentumque omne quod eō tolerandae hiemis causā dēvēxerat relinquēbat. Fabius, ut imperātum erat, nōn ita multum morātus in itinere cum legiōne occurrit. Labiēnus, interitū Sabīnī et caede cohortium cōgnitā, cum omnēs ad eum Trēverōrum cōpiae vēnissent veritus nē, sī ex hībernīs fugae similem profectiōnem fēcisset, hostium impetum sustinēre nōn posset, praesertim quōs recentī vīctōriā efferrī scīret, litterās Caesarī remittit: quantō cum perīculō legiōnem ex hībernīs ēductūrus esset; rem gestam in Ebūrōnibus perscrībit; docet omnēs equitātūs peditātūsque cōpiās Trēverōrum tria mīlia passuum longē ab suīs castrīs cōnsēdisse.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-5/chapter-5-47