Chapter 6.13

In omnī Galliā eōrum hominum quī aliquō sunt numerō atque honōre genera sunt duo. Nam plēbēs paene servōrum habētur locō, quae nihil audet per sē, nūllō adhibētur cōnsiliō. Plērīque, cum aut aere aliēnō aut māgnitūdine tribūtōrum aut iniūriā potentiōrum premuntur, sēsē in servitūtem dicant nōbilibus, quibus in hōs eadem omnia sunt iūra quae dominīs in servōs. Sed dē hīs duōbus generibus alterum est druidum, alterum equitum. Illī rēbus dīvīnīs intersunt, sacrificia pūblica āc prīvāta prōcūrant, religiōnēs interpretantur: ad hōs māgnus adulēscentium numerus disciplīnae causā concurrit, māgnōque hī sunt apud eōs honōre. Nam ferē dē omnibus contrōversiīs pūblicīs prīvātīsque cōnstituunt et, sī quod est admīssum facinus, sī caedēs facta, sī dē hērēditāte, dē fīnibus contrōversia est, īdem dēcernunt, praemia poenāsque cōnstituunt; sī quī aut prīvātus aut populus eōrum dēcrētō nōn stetit, sacrificiīs interdīcunt. Haec poena apud eōs est gravissima. Quibus ita est interdictum, hī numerō impiōrum āc scelerātōrum habentur, hīs omnēs dēcēdunt, aditum sermōnemque dēfugiunt, nē quid ex contāgiōne incommodī accipiant, neque hīs petentibus iūs redditur, neque hōnōs ūllus commūnicātur. Hīs autem omnibus druidibus praeest ūnus, quī summam inter eōs habet auctōritātem. Hōc mortuō, aut sī quī ex reliquīs excellit dīgnitāte succēdit, aut, sī sunt plūrēs parēs, suffrāgiō druidum, nōn numquam etiam armīs dē prīncipātū contendunt. Hī certō annī tempore in fīnibus Carnūtum, quae regiō tōtīus Galliae media habētur, cōnsīdunt in locō cōnsecrātō. Hūc omnēs undique quī contrōversiās habent conveniunt eōrumque dēcrētīs iūdiciīsque pārent. Disciplīna in Britanniā reperta atque inde in Galliam trānslāta esse exīstimātur, et nunc quī dīligentius eam rem cōgnōscere volunt plērumque illō discendī causā profīcīscuntur.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Francese, Christopher. Caesar, Selections from the Gallic War. Dickinson College Commentaries (2011). http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-6/chapter-6-13