Caesar /

Edited by Christopher Francese

Chapter 4.25

Quod ubi Caesar animadvertit, nāvīs longās, quārum et speciēs erat barbarīs inūsitātior et mōtus ad ūsum expedītior, paulum removērī ab onerāriīs nāvibus et rēmīs incitārī et ad latus apertum hostium cōnstituī atque inde fundīs, sagittīs, tormentīs hostēs prōpellī āc submovērī iussit; quae rēs māgnō ūsuī nostrīs fuit. Nam et nāvium figūrā et rēmōrum mōtū et inūsitātō genere tormentōrum permōtī barbarī cōnstitērunt āc paulum modo pedem rettulērunt. Atque nostrīs mīlitibus cunctantibus, māximē propter altitūdinem maris, quī decimae legiōnis aquilam ferēbat, contestātus deōs, ut ea rēs legiōnī fēlīciter ēvenīret, ' Dēsilīte', inquit, ' mīlitēs, nisi vultis aquilam hostibus prōdere; ego certē meum reī pūblicae atque imperātōrī officium praestiterō.' Hoc cum vōce māgnā dīxisset, sē ex nāvī prōiēcit atque in hostēs aquilam ferre coepit. Tum nostrī cohortātī inter sē, nē tantum dēdecus admitterētur, ūniversī ex nāvī dēsiluērunt. Hōs item ex proximīs prīmī nāvibus cum cōnspēxissent, subsecūtī hostibus appropīnquārunt.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-4/chapter-4-25