Caesar /

Edited by Christopher Francese

Chapter 4.35-6

Caesar etsī idem quod superiōribus diēbus acciderat fore vidēbat, ut, sī essent hostēs pulsī, celeritāte perīculum effugerent, tamen nactus equitēs circiter XXX, quōs Commius Atrebas, dē quō ante dictum est, sēcum trānsportāverat, legiōnēs in aciē prō castrīs cōnstituit. Commīssō proeliō, diūtius nostrōrum mīlitum impetum hostēs ferre nōn potuērunt āc terga vertērunt. Quōs tantō spatiō secūtī quantum cursū et vīribus efficere potuērunt, complūrēs ex eīs occīdērunt, deinde omnibus longē lātēque aedificiīs incēnsīs sē in castra recēpērunt.

Eōdem diē lēgātī ab hostibus mīssī ad Caesarem dē pāce vēnērunt.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-4/chapter-4-35-6