Caesar /

Edited by Christopher Francese

Chapter 4.33

Genus hoc est ex essedīs pūgnae. Prīmō per omnēs partēs perequitant et tēla cōiciunt atque ipsō terrōre equōrum et strepitū rotārum ōrdinēs plērumque perturbant et, cum sē inter equitum turmās īnsinuāvērunt, ex essedīs dēsiliunt et pedibus proeliantur. Aurīgae interim paulātim ex proeliō excēdunt atque ita currūs collocant ut, sī illī ā multitūdine hostium premantur, expedītum ad suōs receptum habeant. Ita mōbilitātem equitum, stabilitātem peditum in proeliīs praestant, āc tantum ūsū cotīdiānō et exercitātiōne efficiunt utī in dēclīvī āc praecipitī locō incitātōs equōs sustinēre et brevī moderārī āc flectere et per tēmōnem percurrere et in iugō īnsistere et sē inde in currūs citissimē recipere cōnsuērint.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-4/chapter-4-33