Chapter 2.14

< Vt īdem Eduīnī cum suā gente fidēlis sit factus, et ubi Paulīnus baptīzāverit >

[1] Igitur accēpit rēx Eduīnī cum cūnctīs gentis suae nōbilibus ac plēbe perplūrimā fidem et lavācrum sānctae regenerātiōnis annō rēgnī suī undecimō, quī est annus dominicae incarnātiōnis DCXXVII, ab adventū vērō Anglōrum in Brittāniam annus circiter CLXXX. [2] Baptīzātus est autem Eburācī diē sānctō paschae prīdiē īduum Aprīlium, in ecclēsiā Petrī apostolī, quam ibīdem ipse dē lignō, cum catēchizārētur atque ad percipiendum baptisma inbuerētur, citātō opere cōnstrūxit. [3] In quā etiam cīvitāte ipsī doctōrī atque antistitī suō Paulīnō sēdem episcopātūs dōnāvit. [4] Mox autem ut baptisma cōnsecūtus est, cūrāvit docente eōdem Paulīnō maiōrem ipsō in locō et augustiōrem dē lapide fabricāre basilicam, in cuius mediō ipsum quod prius fēcerat ōrātōrium inclūderētur. [5] Praeparātīs ergō fundāmentīs in gȳrō priōris ōrātōriī per quadrum coepit aedificāre basilicam. [6] Sed priusquam altitūdō parietis esset cōnsummāta, rēx ipse impiā nece occīsus opus idem successōrī suō Osualdō perficiendum relīquit. [7] Paulīnus autem ex eō tempore sex annīs continuīs, id est ad fīnem usque imperiī rēgis illīus, verbum Deī adnuente ac favente ipsō in eā prōvinciā praedicābat; crēdēbantque et baptīzābantur quotquot erant praeōrdinātī ad vītam aeternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid fīliī rēgis Eduīnī, quī ambō eī exulī nātī sunt dē Quoenburgā fīliā Cearlī rēgis Merciōrum.

[8] Baptīzātī sunt tempore sequente et aliī līberī eius dē Aedilbergā rēgīnā prōgenitī, Aedilhun et Aedilthryd fīlia, et alter fīlius Vuscfrea, quōrum prīmī albātī adhūc raptī sunt dē hāc vītā, et Eburācī in ecclēsiā sepultī. [9] Baptīzātus et Yffī fīlius Osfridī, sed et aliī nōbilēs ac rēgiī virī nōn paucī. [10] Tantus autem fertur tunc fuisse fervor fideī ac dēsīderium lavācrī salūtāris gentī Nordanhymbrōrum, ut quōdam tempore Paulīnus veniēns cum rēge et rēgīnā in vīllam rēgiam, quae vocātur ad Gefrin, XXXVI diēbus ibīdem cum eīs catēchizandī et baptīzandī officiō dēditus morārētur; quibus diēbus cūnctīs ā māne usque ad vesperam nīl aliud ageret quam cōnfluentem eō dē cūnctīs vīculīs ac locīs plēbem Chrīstī verbō salūtis īnstruere, atque īnstrūctam in fluviō Glēnī, quī proximus erat, lavācrō remissiōnis abluere. [11] Haec vīlla tempore sequentium rēgum dēserta, et alia prō illā est facta in locō quī vocātur Maelmin.

[12] Haec quidem in prōvinciā Berniciōrum; sed et in prōvinciā Deirōrum, ubi saepius manēre cum rēge solēbat, baptīzābat in fluviō Sualua, quī vīcum Cataractam praeterfluit. [13] Nōndum enim ōrātōria vel baptistēria in ipsō exōrdiō nāscentis ibi ecclēsiae poterant aedificārī. [14] Attamen in Campodōnō, ubi tunc etiam vīlla rēgia erat, fēcit basilicam, quam postmodum pāgānī, ā quibus Eduīnī rēx occīsus est, cum tōtā eādem vīllā succendērunt; prō quā rēgēs posteriōrēs fēcēre sibi vīllam in regiōne quae vocātur Loidis. [15] Ēvāsit autem ignem altāre, quia lapideum erat et servātur adhūc in monastēriō reverentissimī abbātis et presbyterī Thryduulfī, quod est in silvā Elmēte.

extras

article Nav