Atque ea dum campis uictor dat funera Turnus,
interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
Ascaniusque comes castris statuere cruentum385
alternos longa nitentem cuspide gressus.
saeuit et infracta luctatur harundine telum
eripere auxilioque uiam, quae proxima, poscit:
ense secent lato uulnus telique latebram
rescindant penitus, seseque in bella remittant.390
iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
Iasides, acri quondam cui captus amore
ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
ille, ut depositi proferret fata parentis,395
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas agitare inglorius artis.
stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
Aeneas magno iuuenum et maerentis Iuli
concursu, lacrimis immobilis. ille retorto400
Paeonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica Phoebique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
nulla uiam Fortuna regit, nihil auctor Apollo405
subuenit, et saeuus campis magis ac magis horror
crebrescit propiusque malum est. iam puluere caelum
stare uident: subeunt equites et spicula castris
densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
bellantum iuuenum et duro sub Marte cadentum.410