At rēx sollicitus mōnstrīs ōrācula Faunī,
fātidicī genitōris, adit lūcōsque sub altā
cōnsulit Albuneā, nemorum quae māxima sacrō
fonte sonat saevamque exhālat opāca mephītim.
Hinc Italae gentēs omnisque Oenōtria tellūs85
in dubiīs respōnsa petunt; hūc dōna sacerdōs
cum tulit et caesārum ovium sub nocte silentī
pellibus incubuit strātīs somnōsque petīvit,
multa modīs simulācra videt volitantia mīrīs
et variās audit vōcēs fruiturque deōrum90
conloquiō atque īmīs Acheronta adfātur Avernīs.
Hīc et tum pater ipse petēns respōnsa Latīnus
centum lānigerās mactābat rīte bidentīs,
atque hārum effultus tergō strātīsque iacēbat
velleribus: subita ex altō vōx reddita lūcō est:95
'Nē pete cōnubiīs nātam sociāre Latīnīs,
ō mea prōgeniēs, thalamīs neu crēde parātīs;
externī venient generī, quī sanguine nostrum
nōmen in astra ferant, quōrumque ā stirpe nepōtēs
omnia sub pedibus, quā Sōl utrumque recurrēns100
aspicit Ōceanum, vertīque regīque vidēbunt.'
Haec respōnsa patris Faunī monitūsque silentī
nocte datōs nōn ipse suō premit ōre Latīnus,
sed circum lātē volitāns iam Fāma per urbēs
Ausoniās tulerat, cum Lāomedontia pūbēs105
grāmineō rīpae religāvit ab aggere classem.