Navigatio Brendani 7.6-11 read by Christopher Francese

[6]      Ēlevantēs sē frātrēs ā terrā, ēlevātōque frātre ā praedictō sānctō patre, ecce vīdērunt Aethiopum parvulum salīre dē sīnō suō et ululantem vōce magnā, dīcēns: [7] “Cūr mē, vir Deī, iactās dē meā habitātiōne, in quā habitāvī septem annōs, et facis mē aliēnārī ab hērēditāte meā?” [8] Sānctus Brendānus ad hanc vōcem dīxit: “Praecipiō tibi in nōmine Dominī nostrī Iēsu Chrīstī ut nūllum hominem laeseris usque ad diem iūdiciī.”

[9]     Iterum conversus vir Deī ad praedictum frātrem ait: “Sūme corpus et sanguinem Dominī, quia anima tua modo ēgrediētur dē corpore. [10] Hīc etenim habēbis locum sepultūrae tuae. Ēn frāter tuus, quī vēnit tēcum dē monastēriō nostrō, in īnfernō habet locum sepultūrae.” [11] Itaque, acceptā eucharistiā, anima frātris ēgressa est dē corpore, suscepta ab angelīs lūcis, videntibus frātribus. Corpus autem eius conditum est in eōdem locō ā praedictō sānctō patre.

article Nav