[5] Reficiēbant autem semper ad vesperam. Aliquandō ventum habēbant; tamen ignōrābant ex quā parte veniēbat aut in quam partem ferēbātur nāvis. [6] Cōnsummātīs iam quadrāgintā diēbus et omnibus dispendiīs quae ad vīctum pertinēbant, appāruit illīs quaedam īnsula ex parte septentriōnālī, valdē saxōsa et alta.
[7] Cum autem appropinquāssent ad lītus illīus, vīdērunt rīpam altissimam sīcut mūrum, et dīversōs rīvulōs dēscendentēs dē summitāte īnsulae, fluentēs in mare. [8] Tamen minimē poterant invenīre portum ubi stetisset nāvis. Frātrēs enim vexātī erant valdē dē fame et sitī; singulī vērō accēpērunt vāscula ut aliquid dē aquā potuissent sūmere.