[28] Venerābilis pater cum suīs sodālibus coepit nāvigāre. Cum autem hōra nōna vēnerat, praecēpit suīs frātribus reficere corpora dē scaltīs Īnsulae Virōrum Fortium. [29] Cum haec dīxisset, vir Deī accēpit ūnam dē illīs. Ut autem vīdit magnitūdinem illīus et illam plēnam esse sūcō, admīrātus est et ait: [30] “Numquam vīdī nec lēgī dē scaltās tantae magnitūdinis.” Erant enim aequālis statūrae in modum pilae magnae. [31] Tunc praecēpit vir Deī vāsculum sibi afferrī, exprēmitque ūnam ex illīs, et attulit dē sūcō lībram ūnam, quam sānctus pater dīvīsit in duodecim unciās, dāns ūnīcuique singulam unciam. [32] Ita per duodecim diēs frātrēs reficiēbant dē singulīs scaltīs, tenentēs semper in ōre sapōrem mellis.