[6]     Dīxit sānctus Brendānus: “Ecce, Dominus noster Iēsus Chrīstus nōbīs dedit locum ad manendum in suā sānctā resurrēctiōne.” [7] Et addidit: “Sī nōn habuissēmus alia dispendia, exceptō istō fonte, sufficere crēdō nōbīs ad vīctum et ad pōtum illum.”

[8]     Erat autem super illum fontem arbor mīrae lātitūdinis in gīrum, nōn nimis altitūdinis, cooperta avibus candidissimīs. In tantum cooperuērunt illam ut folia et rāmī eius minimē vidērentur. [9] Cum haec vīdisset vir Deī, coepit intrā sē cōgitāre et tractāre quidnam esset, aut quae causa fuisset, ut tanta multitūdō avium potuisset esse in ūnā collēctiōne.

[10]    In tantum sibi erat taedium ut effūdisset lacrimās, prōvolūtīs genibus, atque dēprecāsset Deum, dīcēns: [11] “Deus, cognitor incognitōrum et revēlātor absconditōrum omnium, tū scīs angustiam cordis meī: [12] dēprecor tuam maiestātem, ut mihi peccātōrī dignēris per tuam magnam misericordiam revēlāre tuum sēcrētum, quod modo videō prae oculīs meīs. Nōn dignitātis aut meritī praesūmō, sed clēmentiae tuae.”

article Nav