[10] Cum haec dīxisset, coepit cantāre in quantum potuit altius; cēterī namque ex frātribus aspiciēbant semper bēstiās. [11] Cum autem audīssent, bēstiae levāvērunt sē ā terrā et natābant in circuitū nāvis, ita ut nōn potuissent frātrēs ultrā vidēre in omnem partem, prae multitūdine dīversārum natantium. [12] Tamen nōn appropinquābant nāviculae, sed longē lātēque natābant, et ita hūc atque illūc, dōnec vir Deī fīnīvit missam, sē retinēbant. [13] Post haec, quasi fugiendō, omnēs bēstiae per dīversās sēmitās ōceanī ā faciē servōrum Deī natābant. [14] Sānctus Brendānus per octo diēs, prōsperō ventō et vēlīs extēnsīs, vix potuit mare clārum trānsmeāre.