Navigatio Brendani 21.1-9 read by Christopher Francese

[1]     Quōdam vērō tempore, cum Sānctus Brendānus celebrāsset Sānctī Petrī Apostolī fēstīvitātem in suā nāvī, invēnērunt mare clārum ita ut possent vidēre quicquid subtus erat. [2] Cum autem aspexissent intus in profundum, vīdērunt dīversa genera bēstiārum, iacentēs super arēnam. [3] Vidēbātur quoque illīs quod potuissent manū tangere illās, prae nimiā clāritāte illīus maris. [4] Erant enim sīcut gregēs iacentēs in pāscuīs prae multitūdine; tālēs vidēbantur sīcut iūnctās in gīrum, applicantēs capita ad posteriōra, iacendō.

[5]     Rogābant frātrēs venerābilem patrem ut celebrāsset cum silentiō suam missam, nē bēstiae audīssent ac elevāssent sē ad persequendōs servōs Chrīstī. [6] Sānctus pater subrīsit atque dīcēbat illīs: “Mīror valdē vestram stultitiam. [7] Cūr timētis istās bēstiās, et nōn timuistis omnium bēstiārum maris dēvorātōrem et magistrum, sedentēs vōs atque psallentēs multīs vicibus in dorsō eius? [8] Immō et silvam scindistis et ignem succendistis carnemque coquīstis. Ergō cūr timētis istās? [9] Nōnne deus omnium bēstiārum est Dominus noster Iēsus Chrīstus, quī potest humiliāre omnia animantia?”

article Nav