[1] Quādam vērō diē vīdērunt īnsulam longē ab illīs. Dīxit sānctus Brendānus: “Vidētis illam īnsulam?” Aiunt illī: “Vidēmus.” [2] Dīcit illīs: “Trēs populī sunt in illā īnsulā: populus puerōrum, et populus iuvenum, tertius vērō populus seniōrum. Porrō ūnus ex frātribus vestrīs illīc peregrīnābitur.” [3] Frātrēs interrogābant quisnam esset ex eīs. Cum autem persevērāssent in illā sententiā, et vīdisset illōs trīstēs, ait: “Iste est ille frāter quī permānsūrus est ibi.” [4] Fuit autem praedictus frāter ūnus ex tribus frātribus quī subsecūtī sunt sānctum Brendānum dē suō monastēriō, dē quibus praedīxerat frātribus anteā, quandō ascendērunt nāvim dē patriā suā.