[6] Tunc Sānctus Barrindus, explētīs sermōnibus sānctī Brendānī, coepit nārrāre dē quādam īnsulā, dīcēns: [7] “Fīliolus meus Mernoc atque prōcūrātor pauperum Chrīstī cōnfugit ā faciē meā et voluit esse sōlitārius. Invenitque īnsulam iuxtā Montem Lapidis, nōmine Dēliciōsam. [8] Post multum vērō tempus, nūntiātum est mihi quod plūrēs monachōs sēcum habuisset, et Deus multa mīrābilia per illum ostendit. Itaque perrēxī illūc, ut vīsitāssem fīliolum meum.
[9] “Cumque appropinquāssem iter trium diērum, in occursum mihi festīnāvit cum frātribus suīs: revēlāvit enim Dominus sibi adventum meum. [10] Nāvigantibus nōbīs in praedictam īnsulam occurrērunt obviam, sīcut exāmen apum, ex dīversīs cellulīs, frātrēs.