1. Animadversum est tamen, eōdem ferē tempore fuisse in Hispāniā iuvenem, quī cum sibi multīs signīs auctōritātem parāvisset, eō usque ēlātus est, ut sē Hēlīam profiterētur. 2. quod cum plērīque temerē crēdidissent, addidit ut sē Christum esse dīceret: in quō etiam adeo illūsit, ut eum quīdam epīscopus Rufus nōmine ut Deum adōrāret: propter quod eum posteā ab epīscopātū dēiectum vīdimus. 3. plērīque etiam ex frātribus nobis rettulērunt, eōdem tempore in Oriente quendam exstitisse, quī sē Iōhannen esse iactitāverit, ex quō cōnicere possumus, istīus modī pseudoprofētīs existentibus, Antichristī adventum imminēre, quī iam in istīs mystērium inīquitātis operātur. 4. Nōn praetereundum autem vidētur, quantā Martīnum sub īsdem diēbus diabolus arte temptāverit. quōdam enim diē praemissā prae se et circumiectus ipse lūce purpureā, quō facilius clāritāte assumptī fulgōris illūderet, veste etiam rēgiā indūtus, diadēmate ex gemmīs aurōque redimītus, calceīs aurō illitīs, serēnō ōre, laetā faciē, ut nihil minus quam diabolus putārētur, ōrantī in cellulā adstitit. 5. cumque Martīnus prīmō aspectū eius fuisset hebetātus, diū multum silentium ambō tenuērunt. tum prīor diabolus: 'agnosce,' inquit, 'Martīne, quem cernis: Christus ego sum: dēscēnsūrus ad terram prīus mē manifestāre tibi voluī.' 6. ad haec cum Martīnus tacēret nec quidquam respōnsī referret, iterāre ausus est diabolus prōfessiōnis audāciam: 'Martīne, quid dubitās crēdere, cum videās? Christus ego sum.' 7. tum ille, revelante sibi spiritū, ut intellegeret diabolum esse, nōn Dominum; 'nōn sē,' inquit, 'Iēsus Dominus purpurātum nec diadēmate renīdentem ventūrum esse praedīxit: ego Christum nisi in eō habitū formāque, quā passus est, nisi crucis stigmata praeferentem vēnisse nōn crēdam.' 8. ad hanc ille vōcem statim ut fūmus ēvanuit et cellulam tantō foetōre complēvit, ut indubia indicia relinqueret diabolum sē fuisse. hoc itaque gestum, ut suprā rettuli, ex ipsius Martīnī ōre cognōvī, nē quis forte existimet fabulōsum.